112 LEOPOLDI I. IMPER. & REG. DECRETUM I. ANNI 1659. superinde conditos Incorporatione ; et Slavorum quoque et Praedauciorum sub potestate eorundem Capitaneorum remanentium, sed per Commissionem Varas-diensem, Anni 1635. Regno et Regnicolis jam adjudicatorum, Generali ac plenaria resignatione; Officiorum Militarium aequali, vel ad minus alternata Colla-lione, muluaque pacis et unionis inler Inclytas Vicinas Provincias et illud Regnum ulteriori conclusione, renovatione et conservatione, ac Justitia invicem admini-stranda, aliisque universis, si quae interim non complanarentur, difficultatibus, finaliter complanandis ; renovatur Articulus 31. Anni 1649. §.1. Et ulterius decernitur; ut una Generalis Commissio, intra Revolu-tionein unius Anni ab bine computandi, Viennae instituatur et per eam, modo et ordine, in praecitato Art. 31. Anni 1649. uberius declarato, praemissae omnes difficultates, jam tandem complanentur. *) Privilegia et Statuta Valachorum, in praejudicium Regni et Sacrae Coronae confirmala ; cassantur. Articulus 90. De privilegiis et statutis Valachorum antea cassatis, jam vero recenter ex Cancellarla Germanica, in praejudicium Regni et Sacrae Coronae confirmatis: renovatur Art. 40. Anni 1635. **) De restitutione Pagorum, recenter a Dominorum Terrestrium Jurisdictione avocatorum. Articulus 91. Quia vero annotati Valachi, uteunque Privilegiati, complures alios privatorun* Valachorum Pagos; signanter vero Domini Comilis Georgii Junioris Erdödy, sub Castro Liudbregh, Pagos circiter quinque; et Dominae Comitissae Annae Elisa-belhae Moscon, Consorlis Domini Comitis Eberhardi ab Auerspergh, sub Castello Raszinya, Pagos odo; et insuper certorum Nobilium Pagos duos, ab eisdem Dominis Terrestribus, vel Praedecessoribus ipsorum, in Territorio suo locatos, ac tam in militaribus, quain in civilibus eisdem Dominis Terrestribus. hactenus subjectos et obedientes, a solita Dominorum Terrestrium obedientia, his recenter evolutis diebus avocassent et avulsissent; omnemque in illos jurisdi-ctionem, ipsis Dominis Terrestribus inhibuissent ac interdixissent ; eosdemque ad coetum suum applicare niterentur: §. 1. Conclusum proinde est; ut universi hujusmodi Pagi, jam recenter a solita et usu roborata quorumeunque Dominorum Terrestrium jurisdictione, modo praemisso avocati et avulsi, prioribus ipsorum Dominis Terrestribus, non *) Renovatur; Ab. 1662. a. 45. An. 1681. a. 63. Allegatur; An. 1715. a. 113. **) Confirmalur; An. 1681. a. 64. Allegatur; An. 1715. a. 13.