44 RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM Vili. ANNI 1597. minos Magnates, ad quorum bona sese receperant, libere domum reverti per-mittantur; juxta Constitutiones Anni Millesimi Quingentesimi Quinquagesimi sexti. §. 1. Similiter et migratio colonorum sit ubique libera; prout et antea fuit: Et serventur hac in re antiquae Constitutiones superinde editae. Arcis quoque Pelriniae custodiae et defensioni, majori mililum copta suc- currendum. A r t i c u 1 u s 45. -Arcis quoque Petriniae custodiae et defensioni, ac tarn equitum, quam peditum majori numero in eam collocandorum et solvendorum, curam Sua Caesarea Majestas diligentem habere dignetur. §. 1. Nam ex eo loco conservando, pars magna permansionis Sclavoniae et vicinarum Provinciarum pendet: Et si (quod DEUS avertat) hostes eam re-cuperarent, actura de illis foret. §. 2. Qua de re cum Status Sclavoniae Serenissimo Archi-Duci Ferdinando supplicassent; ad Suam Majestatem Caesaream fuerunt rejecti: .Quae ejus rei, dignetur clementer memor esse *). Damna per exterorum Capitaneorum milites miserae plebi illata; quomodo cognosci et refundi debeant? Articulus 46. De damnis per milites sub Capitaneatu Dominorum Hannibalis a Rottenau, Skri-niczky, Krok et Eggenbergh in Sclavonia existentium et aliorum Capitaneorum exterorum, miserae plebi et aliis illatis, ubi sua Serenitas syngraphas eorum produci debere censet, ut sic de solutione, quoad fieri potest, provideatur; sciat sua Serenitas nullas datas esse syngraphas: Sed passim in Comitatibus ubique ìnquisitiones sunt factae Anno praeterito. §. 1. Supplicant itaque Status Suae Majestati, dignetur damna ipsa ex inquisitione peracta cognoscere: Et vel colonis damnificatis, restituì, vel defal-catis damnis ex eorum stipendio ; hujusmodi stipendia ad aedificationem confi-niorum, aut alias Suae Majestatis necessitates converti facere. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM Vili. ANNI 1597. Sclavoniae Regnum loco equitum pedites conducat et interteneat. Articulus 8. Quantum attinet ad Regnum Sclavoniae; quia Confinia Colapina pro custodia vadorum magis peditibus indigent quam equitibus; ideo Sclavonia loco equitum pedites intertenere et conducere debebit. *) Hue pertinet, An. 1597. art. 16.