60 MATTHIAE II. IMPER. & REG. DECR. IL AN. 1609. ART. POST CORON. De nova Portarum connumeratione instituenda; et quinatn Dicatores eligi de-beant ? et quomodo in connumeratione procedendum ? et qualiter, quosve in usus, oblata Dica quatuor florenorum Ungaricorum converti ; quive huic Contnbutioni subjacere; et quibus in terminis praefata Contributio, in duos Annos durando, exigi debeat? Articulus 62. §. 7. In Sclavonia more antiquo medium solvatur et in usum illorum Confiniorum convertatur ; inclusis etiam bonis Capitaneatus Caproncensis : Quarti tamen floreni dimidium ad nominalos usus administrent; Prout etiam Civitates liberae, in Ungaria quidem ad Domini Palatini; in Sclavonia vero ad Domini Bani requisitionem, pro conservatione Coronae, expensas se liberaliter conferre obtulerunt. §. 8. Turcis quoque dedititii more antiquo medium solvant. §. 9. Ilujus autem Contributions exactio duobus terminis fiat, medietas pro Festo Beati Georgii Martyris ; altera vero medietas pro Festo Beati Michaelis Archangeli. De celeri in necessitate aliqua Regni insurrectione ; quomodo in en procedendum? et qualiter de singulis quatuor Portis, unus Eques bene armatus inter- teneri debeat? Articulus 65. §. 3. Civitates autem Regiae et liberae, ad hanc necessitatem, pedites interteneant, juxta moderatami et lolerabilem limitationem Domini Palatini; in Sclavonia vero Domini Bani. *) Ut sua Majestas Regia de Salario et residentia Domini Palatini; sic quoque de stipendii Domini Bani Regni Sclavoniae solutione; cum eisdem benigne convenire et concludere dignetur. Articulus 67. Quod ad Salarium et residentiam Domini Palatini attinet; sua Majestas Regia, ex singulari gratia, qua in eum suum servitorem primarium propendet; de eo cum ilio quamprimuin et certo certius concludet. 1. Similiter etiam cum Domino Bano Regni Sclavoniae, sua Majestas Regia, de ipsius Stipendii solutione benigne conveniet. *) Obeervandos statuitur, An. 1635. art. 88. Allegatus etiam, An. 1681. art. 47.