184 FBANCISCI1. IMPER. AUSTR. & REG. HUNG. DECRETUM V. ANNI 1807. FRANCIS CI I. IMPERATORE AUSTRI AE & REGIS HUNGARIAE DECRETUM QUINTUM ANNI 1807. Flumen Civitas, Portusque inarliculatur, Gubernatori autem Fluminensi in Tabu/a Procerum, Ablegatis vero Civitatis Fluminensis in Tabula SS. et 00. Sessio et Votum tribuitur. Articulus 4. Sua Majestate Sacratissima ne diutius ardentia vota Statuum et Ordinum Regni moretur, annuente, Civitas Fluminensis, portusque per Augustissimam Imperatri-cem et Reginam Mariam Theresiam peculiari Diplomate jam Regno incorporata, praesenti Articulo ad idem Regnum pertinere declaratur. Una vero §. 1. Gubernatori Fluminensi sub Comitiis Regni in Tabula Procerum, Ablegatis autem Civitatis Fluminensis in Tabula SS. et 00. competens Sessio et Votum tribuetur. De Conservations Syharum. Articulus 21. Ut Sylvarum devastatio, seu illa ex causa dilapidationis, sive quod possessorium ambiguae liti, aut metali controversiae subjectum sit, sive denique ob compossessorium irregulatum eveniat, ad mentem Articuli 57. An. 179°/, efficacius praepediri possit, circa Sequestrnm Devastatoribus imponendum, annuente Sua Majestate Sacratissima, sequentia adhuc statuta sunt: §. 8. Sequestrum eousque durabit, donee desolationis causa cessante, auctoritate Magistratuali sublatuin non fuerit, aut in casu inducendae proportionis, Processus eatenus motus terminabitur. §. 11. Actor mox ac litem movere intendit; dimensionem actionalis Sylvae instituât, mappamque ad communes Compossessoratus sumptus conficien-dam in primordiis Processus exhibere conetur. Ne autem hujus confectio facto Compossessorum retardetur, omnis praemisso scopo, praevie in Generali Comi-tatus Congregatione declarando, instituendae Dimensionis et Mappationis turbatio sub poena violentiae toties, quoties Actoratu partis laesae desumenda prohibetur et ne interea etiam, donec lis ad desumptionem poena definita fuerit, cursus causae adhaereat ac ut dimensio in effectum perduci possit, in casu continuan-dae renitentiae, Jurisdictio erga recursum Actoris ad expensas renitentis suffi-cientem assistentiam ordinabit.