CAROLI VI. IMPER. & REG. III. DECRETI»! III. ANNI 1729. 155 minus unius Fori Sentenliam sibi favorabilem conseciilus fuerat: pro temerarie ac indebite Appellante censeri non debeat; ac per consequens; neque ad sumptuum (nisi forte Causa eosdem refundi de natura sui exigat) neque ad Fructuum refusionem obstringatur. §. 4. Caeterum, iidem sumptus et fructus, a die interpositae Appellations, usque ad diem Executionis peragendae computandi; ac Judicialiter, vel slatim in Regia Curia, vel secus (eadem ita deliberante) per Judicem Execu-torem ; praevia sufficienti liquidatione, limitandi erunt : §. 5. ltespectuque Causarum Comitatensium, tempus Appellationis, quantum ad praedictam refusionem sumptuum et fructuum; non in Partibus, coram Vice-Comite, aut Judice Nobilium factae; sed ejus primum, quae post Revisionen), in Sede Judiciaria Comitatus interposita esset; intelligetur. §. 6. Praesensque Constitutio, ad illas quoque Appellatas, quae jam ad Curiam Regiam deductae quidem, nondum tamen decisae ibidem essent, eo modo extendetur; ut, si quis a dato emanationis praesentium Articulorum, intra de-cursum trium Mensium, Appellatae Suae, coram Tabula Regia Judiciaria ces-serit; hoc ipsumque Parti Appellatae, sive per Juratum Notarium èjusdem Regiae Judiciariae (aut Respectu Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Banalis) Tabularum ; aut per Judicem Nobilium ; vel saltern duas Nobilitares Personas, notificari curaverit; praedicto oneri refusionis fructuum ac sumptuum subjacere non debeat. De Repulsione. A r t i c u 1 u s 33. Pro clariori Tituli 76. Partis Secundae Tripartitalis intelleclu declaratur: §. 1. Quoniam naturae Causarum brevis Processus repugnaret, ut eae-dem ex uno Termino in alium, facto Partium prorogentur; itaque remedium Repulsionis, non nisi Causis longae Litis, in Curia Regia discuti solitis (idque neutiquam in ultimo, sed anterioribus duntaxat earundem Terminis) competere posse ; §. 2. Id tamen de Repulsione proprie dicta, seu in quantum pro Juri-dico remedio sumitur; inlellectum esto: §. 3. Nam licet contextus praedicti Tituli, etiam in Casibus, aut non praehabitae Citationis Judiciariae; aut Executionis, ad Bona Processui Judiciario non inclusa extensae; Repulsionen) admittat; haec nihilominus Repulsio, neutiquam pro Repulsione formali, vel proprie dicta, sed potius (uti jam appellari consuevit) pro Oppositione sumenda veniret: §. 4. Quae caeteroquin improprie dieta Repulsio, seu Opposilio, dum-modo non fiat cum Gentibus; ex vi defensae naturalis, non in praedictis tantum casibus; sed etiam ubi Judex in Causa, evidenter intra Dominium tantum Trans-missibili, Appellalam intra Dominium non admittit, veruni Execulionem inlentat, in Causis etiam coram Pedaneis Judicibus vertentibus, absque onere, aut poena aliquali admitteliir. §. 5. Ac per consequens, Articulus quoque 11. An. 1630. quoad Casus duntaxat illos, modo praemisso Oppositionem admittentes; non autem respectu Repulsionis proprie dictae; deinceps observandus erit. 20*