84 FERD. III. IMPER. & REG. DECK. I. AN. 1638. ART. POST CORON. Commissio de reslilutione Valachorum, juxta Artículos in novissima Sopronienst Diaeta constituios reassumenda : et ut Capitanei ea quae jam constituía et ordinata sunt, exacte observent. Articulas 51. §. 1. Interim vero omnia, quae in dieta inchoata Commissione, circa bona Caproncensia, restitutionem Terriloriorum et fundorum per Capitaneos Con-finiorum occupatorum et jurisdictionem Dominorum Terrestrium, ac Liberarum Civitatum, constituía et ordinata sunt; quam diligentissime observentur et effectuentur. *) Pro querelarmi privatorum Regnicolarum in partibus Sclavoniae et Croatiae revisione et compositione ; Commissarii nominantur. Articulas 52. Quantum vero ad alias privatorum querelas allinet ; ut quae adhuc determinata non sunt, determinentnr: Quae autem determinala; effectuentur. §, 1. Cujus quidem Commissionis instituendae et ad eandem peragendam, ex parte Regnicolarum nominantur Commissarii: Reverendissimus Dominus Georgius Draskovith, Episcopus Jauriensis pro Praeside ejusdem Commissionis, vel eodem legitime impedito ; Reverendus Dominus Georgius Jakusith, Episcopus Veszprimiensis : Spectabilis ac Magnificus Dominus Comes Joannes Draskovith, Egregii item Magister Petrus Znika, Regni Sclavoniae Protonotarius : et Petrus Spolarich. Valachorum ex Confmiis Turcicis absque scitu Batti et Regnicolarum, per Capitaneos in ditiones locorum suae Majestatis limitaneorum inductio; non concedendo. Articulus 53. Caulum fueral per Capitaneos, institutae praenominatae Commissionis Dominorum Commissariorum. ne pluralitas Valachorum, per eductionem eorundem ex Turcia, in Confmiis suae Majestatis, praeter scilum Domini Comitis Bani et Regnicolarum, succresceret : §. 1. Quorum mandato, cum contraventum sit per Capitaneos; publico etiam Statuto, eadern ulterior deinceps eductio, praeter consensum Regnicolarum fienda ; sub poena in contravenientes, legibus Regni sancita prohibetur. **) *) Allegatur et urgetur; An. 1647. a. 46. An. 1659. a. 93. An. 1715. a. 113. #*) Renovalur et urgctîir; An. 1647. a. 47. An. 1681. a. 62.