MAXIMILIAN! IMPER. & REGIS DECRET, in. ANNI 1569. 37 MAXIMILIAN! IMPER. & REGIS DECRETUM m. ANNI 1569. Graluüorum laborum distributio. Articulus 19. §. 18. Comitatus Castriferrei labores, aut totaliter, aut pro media parte ad Kanisam, vel oppidum Papa applicentur, uti Majestati Suae Caesareae et Re-giae visum fuerit: Exceptis tarnen omnibus et singulis bonis Domini de Zrinio, an his jam dictis tribus Comitatibus, in et extra insulam Muraköz existentibus ; quorum subditorum labores ad praeparationem castelli Legrad reservati et deputati sunt *). ■Quae Transmissionest site Appellationes, e Sedibus Comitatuum, ac Vicariorum transmissae; in quibus terminis revideantur? Articulus 40. §. 1. In Sclavonia vero, utroque judiciorum termino, illas revideri de-«retum est, terminique judiciorum constituti sunt; festum Epiphaniarum et festum Sancii Jacobi. Conßniorum Regni, Metarum revisio et rectification per Commissarios fieri petita. Articulus 42. De revisione, rectificationeque metarum Ungariae, ac Sclavoniae, cum Austria. Styria et Moravia, ac Polonia, in omnibus fere Conventibus cum defunctae, tum vero modernae Sacrae Majestati Caesareae supplicatum fuit; illae tarnen in nullum hucusquae opus et execulionem sunt deductae: §. 6. (Commissarios autem nominant) Versus Styriam denique et Car-nioliam, Honorabilem, ac Egregios, Joannem Dombrensem, Cantorem et Canonicum Ecclesiae Zagrabiensis, Joannem Forchicz de Buthinavesz, Vice-Banum, ac Magistrum Emericum Petthö de Hethes, Proto-Notarium Regni Sclavoniae et Stephanum Kapitanffi. Jnquisitiones veteres, contra Joannem Krusith et Stephanum Dersffi revideantur. Articulus 55. ~V eteres inquisitiones contra Joannem Krusith et quondam Stephanum Dersffi, ac milites sub eis existentes, peractas, per novos Commissarios a Sua Majestate deputandos, revidendas et executioni demandandas, statutum est: §. 1. Cui rei, praefixus est terminus; festum Sancti Nicolai proxime venturum. §. 2. Ad recentes autem contra Krusith querimonias quod attinet; de illis. deputatis novis Commissariis, novam inquisitionem esse faciendam, de-cretum est. Confer., An. 160«. a. 21. Et An. 1613. a. 8.