16 ULADISLAI II. REGIS DECRETUM IV. ANNI 1500. sessionarii, movere praetenderet; extunc tails causa, coram Personali Praesentia Regiae Majestatis, habila superinde legitima evocatione, moveatur et ordine juris lerminetur. §. 2. Et, si aliqua partium in hujusmodi causa contra sese in processu juris, coram ipsa Personali Praesentia, quovis modo succubuerit, si talis causa factum juris possessionarii tangere dignoscitur; extunc talis pars, non in majori onere, quam solummodo in ducentis florenis auri convincatur. Castra finitima amittentes Officiates, puniri debcnt denegatione gratiae Regiae. A r t i c u 1 u s 42. §. 2. Sunt autem hi, qui huic Regno in amissionibus castrorum notatola damna intulerunt: Nam quondam Ladislaus Egervàra, castra Thersacz et Ne-rethva: Franciscus Haraszthi, castrum Koszoruvfir : Georgius vero Popovigh, consimiliter castrum Komothin, tempore Majestatis Regiae, amiserunt. Officia duo tenere possunt, Palatinus, Comes Curiae et Banus Dalmaliae, Croatiae et Sclavoniae. A r I i c u I il s 70. Nullus Paronimi, aut Nobilium Regni (secundum contenta Decreti, quondam Domini ANDREAE Regis) duas dignitates, seu officiolatus ; praeter Palatinum et Judicem Curiae, ac Banum Regnorum, Dalmaliae, Croatiae et Sclavoniae ; tenere possit et valeat. *) ULADISLAI II. REGIS DECRETUM IV. ANNI 1500. Causae appellatae, Regnorum Da/matiae, Croatiae, Sclavoniae et Transylvaniae^ coram Sudice Curiae Regis et quando discutiantur ? A r t i c u 1 u s 6. Oausae Nobilium, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, partiumque Transylvaniae, in Curiam Regiam, per viam appellationis transmissae et deductae, coram Judice eorum Ordinario, Domino scilicet Comite et Judice Curiae Regiae Majestatis, sic delerminentur ; ut qualibet die Octavarum, vel brevium judiciorum,. extra omnem seriem et ordinem Regesti, una causa alternatim discutiatur. In Sclavoniae et Transylvaniae Regnis, quomodo judicia celebrentur? A r t i c u l u s 9. Quoniam celebrationibus Octavarum et brevium judiciorum, in Regno Sclavoniae et partibus Transylvanis, juxta formam Decreti minoris fiendae, libertati et consuetudini ejusdem Regni Sclavoniae, partibusque Transylvaniae praejudicare piane dignoscuntur. *) Andr. II. Anni 1222. ». 30.