66 PERD. II. IMPER. & REG. DECR. I. AN. 1622. ARTIC. POST CORON. Renovantur Articuli publicarum Regni Constilutionum, super rerum Ungarica-rum gubernatione et proventuum Regni adminislratione. A r t i c u 1 u s 24. Statuitur etiam ; ut ab omni rerum Ungaricarum gubernatione et publicorunt Regni proventuum administratione, externae nationis homines arceantur: Superin— deque Articuli ante Coronationem ad 9. et 10. Anni 1608. editi exacte ob— serventur. *) §. 1. Signanter autem sancitur; ut amodo deinceps universae et sin-gulae Tricesimae, tarn trans, quam vero cis-Danubium, in quibuscunque Regni hujus Ungariae, Partiumque eidem annexarum Comitatibus erectae et earum universi proventus, non ad Cameram Austriacam (prout hactenus factum est) scd ad Ungaricam Posoniensem administrentur. Oblatio Dicae seu Contributionis a Fortis praestandae et in duos Annos im- positae. A r t i c u 1 u s 32. §. 3. In Sclavonia tarnen dimidium solvent et in usum illorum Confinio-rum convertent. **) Solarium pro Conservatoribus Sacrae Regni Ungariae Coronae destinatur. A r t i c u 1 u s 34. In Sclavonia autem florenom unum ; pro hac vice manibus Egregii Leopoldi Pek Perceptoris (quia ratione officii Perceptoratus, nomine salarii habebit flo-renos Ungarical. Quingentos) in Anno praesenti quidem ad Omnium Sanctorum; in subsequentibus Annis autem ad Nativitatis Beati Joannis Baptistae aifutura festa assignandos. Super Diplomate a Sacra Caesarea Regiaque Majestate Statibus et Ordinibus Regni Sclavoniae concesso. A r t i c u 1 u s 49. liecognoscunt insuper Status et Ordines; Sacratissima Caesarea Regiaque Ma-jestas tempore felicis inaugurations suae in Regem Ungariae, Statibus et Ordinibus Regni Sclavoniae quam benignum Diploma elargiri dignata est. §. 1. Quod quidem Diploma per suam Sacram Majestatem in omnibus suis punctis, clausulis et Articulis observatum iri, iidem Status et Ordines nulla-tenus ambigunt: ***) §. 2. Id quod sua Majestas etiam sub hac Diaeta benigne declaravit. *) Vide An. 1741. art. 14. **) Allegatur; An. 1630. art. 5. An. 1635. art. 8. An. 1647. art. 36. Denique An. 1715. art. 113. ***) Renovatur praesens art. An. 1630. a. 25. §. fin. Allegatur; An. 1635. a. 39. Et An. 1638. a. 22.