CAROLI VI. IMPER. & REG. DI. DECRETUM ni. ANNI 1729. 139 Novae Divisionis (si forte ipsae Partes, occasione Divisionis, alio modo ex-r pressim non accordassent) pertineat; §. 5. Et per consequens ; via et Processu Rectificationis, non aliud ; quam ad errorum, si qui occasione Divisionis, praeter mentem ac suppositum dividentium. quoad aliquas particulas contigissent (puta: si pratorum, agrorum, vinearum, fundorumque quantitas, aut qualitas ; vel Subditorum numerus et id genus alia Divisionem erronee ingrederentur) emendationem ; eamque, Substantia Divisionis omnino in suo esse relieta; vel ad redintegrationem eorum. quae post Divisionem per alios Judicialiter, aut etiam temporum injuria sunt avulsa (non obstante accorda) quoad errorein procedi possit. §. 6. Talis attamen Rectificatio, sive in Divisione per expressum reser-vetur, sive non; parti eandem prosequi volenti, infra tempus praedeclaratae Rrnescriptionis, semel admitti debeat. De Prokibita. A r t i c u 1 u s 38. Prohibitae, in favorem Causantium, ut quippe vel absentes, interea accurrant; vel etiam praesentes respirium summant, per Legem introductae; ac juxta Arti-culum 65. An. 1681. ad duas reductae; deinceps etiam eo modo suum cursum habiturae sunt; §.1. Ut in Causis, praecise coram Regia Curia, nec non respectu Re-gnorum Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae Tabula Banali vertentibus; omnino duae (respectu tamen decursus integrae Causae collective, non autem singuli Termini, computando) et quidem prima absque; secunda cuin onere Sex Florenorum, in una Tertialitale Parti adversae, caeterum autem Judici cedente; admittantur. §. 2. Usus tamen earundem: semper ante ultimos sex dies Judiciorum, observandus veniet. §. 3. Appellationi autem (Praxi jam usu recepla) absque omni Prohi-bilae remedio, simpliciter cedi per Appellantem valeat: §. 4. Vel, si ante ultimum Causae Terminuin, in Causam attracto, per Judicem forte absoluto, a parte Actoris appelletur; ac in Foro Superrevisorio in Causam attractum succumbere contingat; eidem eolum ad remedium Repulsionis, si vellet, recurrendum esset : Ac per consequens ; moderno jam usu. in Appel-lalis, Prohibitarum necessitas, aut locus, non amplius esset. §. 5. Caeterum ; praeter praedeclaratas duas Prohibitas, etiam beneficium Articuli 32. An. 1723. respectu eorum, qui legaliter impediti, non pro ipsa prima die praefixi Termini, veruni postea tantum, intra subsequos quindecim dies comparerent : ad Causas quoque Curiae Regiae, ac respectu dictoruni Regnorum Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Tabulae Banalis. extendetur; ac praeterea Ta-bulis Districtualibus et in praememoratis Regnis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, eorundem Tabulae Judiciariae (neutiquam tamen aliis Foris) competet. §. 6. In quibus quidem Districtualibus ac Judiciaria Tabulis, modalitate in eodem Articulo 32. An. 1723. praescripta; in Curia vero Regia et Tabula Banali, taliter observabitur : Ut si tales, absentiae Suae legitimam rationem as-