FERDINAND! I. DIP. & REG. DECRET. VI. POSON. ANNI 1542. 29 custodiam partus legitime adhibilis, cum id falso praetextu fuisse excogitatum ■cognovisset ; eadem castra et castellimi, favorabiliter non semel repetere dignata fuit. §. 3. Verumlamen dictus Petrus Keglevyth, nulla justi et honesti, nulla Clementiae et favoris ejus Majestatis habita ratione, ea nequaquam reddere voluit. §. 4. Deinde memoratam suam filiam, Magnifico Ladislao Bänffi de Alsó-Lindva, nuptui tradendo, semel, atque iterum vocatus, sub salvo conductu, ante aliquot menses ad Regiam Majestatem Viennam venit. §. 5. Ubi coram ejus Majestate in consilio, praesentibus ibi nonnullis Dominis Praelatis et Baronibus, Consiliariis Majestatis Suae, eorum omnium, quae in eodem consilio acta sunt, testibus locupletissimis (reliqua enim omnia, luce meridiana sunt clariora) idem Petrus Keglevyth, personaliter comparens, manum-que suam pectori imponens ; ad dementem, piamque et paternam Suae Regiae Majestatis admonitionem, licet castra et castellimi prenominata, manibus hominis Suae Majestatis, quem ad id elegerat, pro debito probi servitoris et subditi, ad fidem suam Christianam reddere et restituere, sponte, libereque promiserit; Sua-que Majestas, illa ad manus Yenerabilis Domini Alberti Praepositi, Praefecti Camerae Suae Regiae danda et restituenda, in praesentia ipsius Petri Keglevyth commiserit: §. 6. Idem tarnen Petrus Keglevyth, juribus Sacrae Coronae et generali Constitutioni Novizoliensi, qua omnia castra, castella, ac alia bona et jura pos-sessionaria per lios annos indebite occupata, illis, ad quos pertinent, sub nota perpetuae infidelitatis restituì commissa sunt, temere se opponere ; promissionem-que suam violare non formidans ; praetacta castra Chaktornya, Strigo, Szent-György et castellum Kaproncza, cum cunctis eorundem pertinentiis, ac aliis bonis et juribus possessionariis, manibus praefati Domini Praepositi tradere et assignare minime voluit. sed ea pro se retinere et conservare privata aulhoritate, ausus est. §. 7. Ne igitur alii quipiam exemplo ejus ducti, maxime pro temporis hujus periculosa conditione, similia patrare praesumant: Et alioquin, cum eun-dem Petrum Keglevyth annis superieribus, posteaquam Egregius Stephanus Dees-hàzi sine haeredibus decessit, castrimi Szomszédvdra, castella item Szellyen et ♦Szlubicza in Regno Sclavoniae habita, intercepisse; eaque ex ejus manibus prae-fatam Regiam Majestatem vix tandem eripuisse constat: §. 8. Statutum est; quod, si idem Petrus Keglevyth, castra praescripta et castellum, intra spatium duorum mensiuui, a praesenti die numerando, in re-forniationem existimatioi,is, opinionisque suae, apud bonos quosque viros modo praemisso gravatae, Majestati Suae reddiderit; subindeque Majestatem Regiam temere laesam reconciliaverit, et posthac omnia praemissa male acta sua dilu-enda curaverit; bene quidem: §. 9. Alioqui, ipse Petrus Keglevyth, vigore praesentis Constitutionis no-strae, tanquam notorius infidelis Suae Majestatis et Regni, nota perpetuae infi-delitatis et amissione capitis et omnium bonorum suorum, ex nunc prout extunc et extunc prout ex nunc, publice et manifeste de jure et de facto condemnatus sit et proscriptus. §. 10. Universi item Nobiles, servitores ejusdem Petri Keglevyth, Regni bujus et Partium sibi subjectarum indigenae; statini expleto ipso termino duorum