94 FERI). III. IMPER. & REO. DECR. III. AN. 1649. ART. POST CORON. §. 2. Et in reliquo etiam Condilio tertia Diplomatis; de negotiis Regni Ungariae per Ungaros traclandis, cuin effectu observetur: *) §. 3. Et Palatinalis quoque ac Banalis authoritas, juxta Articulos superinde condilos conservetur. **) Liberete, Montanac et Regni Sclavoniae Cicitates in legitimis suis Privilegio conserv entur. Articulus 15. Liberae ac Regiae, nec non Montanae et Regni quoque Sclavoniae Civitates in legitimis suis Privilegiis et consuetudinibus, in quantum Legibus et Constitu-tionibus Regni et Nobilitari praerogativae non praejudicant; conserventur. ***) §. 1. Conciviles etiam, benemeritae ac liberae personae, in iisdem Civi-tatibus Liberis ac Regiis degentes, non aliler, sed ad commendationem ipsaruin Civitatum et Dominorum Consiliariorum, juxta Leges Regni nobilitari possint: §. 2. Quae porro sunt impossessionatae et suspectae Nobilitatis, nihilque penitus bonorum in Comitatibus habentes ; Jurisdictioni et judicatui Civitatum illorum locorum, ubi commorantur, subjaceant. De Commissione in Civitate Varasdiensi instituenda. A r t i « u 1 u s 30. Porro, quia in Commissione Varasdiensi, in Anno Domini 1635. celebrata (prouti ex tenore Relationis ejusdem dignoscitur) complura ibidem determinata, needum tamen effectuata essent et postmodum plures adhuc difficultates sue— cessissent : §. 1. Quocirca ex benigna suae Majestatis oblatione et juxta etiam contenta Diplomatis decernitur: Ut in Regni quoque Croatiae et Sclavoniae partibus prò festo Beati Martini Confessoris et Episcopi proxime futuro, primum in Libera ac Regia Civitate Varasdinensi, una peremptoria Commissio inslituatur; et in quantum necessarium fuerit, etiam in facie Confiniorum et Civitatum Crisiensis et Capronczensis et Confimi Ivaniczensis constituatur : Per quam universa illa, quae in praescripta Commissione Varasdiensi determinata, hucusque vero nondum effectuata sunt, eifectuentur et exequenda executioni, observanda observationi mancipenlur; Sciavi et Praedaucii et privati Valachi, in eadem Commissione Dominis Terrestribus adjudicati, eisdem resignentur et in quantum annotatae Commissionis Varasdiensis determinationibus contraventum est, ea omnia corri-gantur et severe postbac inhibeantur, et certo ac debito modo transgressores coerceantur; Et reliquae etiam particulares querelae ac difficultates et gravamina decidantur et cum satisfactione Regnicolarum complanentur ; et de Valachorum *) Congruit; An. 1741. a. 11. **) Idem premiltitur; An. 1741. a. 9. et 47. ***) Urgetur; An. 1655. a. HO.