ULADISLAI H. REGIS DECRETUM n., ANNI 1495. 13 Quod Regia Majestas, omnia eorum privilegia confirmare debeat. A r t i c u 1 u s 8. Quod Regia Majestas, omnia jura et privilegia illius Regni Sclavoniae, a Divis Regibus, Suae scilicet Majestatis Praedecessoribus eidem concessa, confirmare dignetur. Comiles procedere ad execuliones, nisi de Sede, et cum literis Regnicolarum non possint. A r t i c u 1 u s 9. Comites non possint procedere ad quascunque execuliones, nisi de Sede et Commissione, ac cum literis Regnicolarum et Sedis, prout ab antiquo fuit observatum. In Castrorum, Castellorum et possessionum occupatorum remissione ; idem modus observetur, qui in Regno Ungariae. Articulus 10. In requisitionibus et rectificationibus Castrorum, Castellorum, oppidorum, villarum, seu possessionum, aliorumque cunctorum jurium possessionanorum, per quoscun-que, post obilum dicti quondam Domini MATTHIAE Regis, a sese qualitercunque occupatorum ; servetur idem modus, prout in Regno Ungariae, in Articulo superinde confecto, declaratus est. Dumna Nobilibus, et aliis post obilum MATTHIAE Regis illata, requiri possint, modo eodem, quo in Regno Ungariae. Articulus 11. Quia plures sunl in Regno, qui post mortem quondam Domini MATTHIAE Regis, temeritate propria, aliis in domibus eorum quiete morantibus, plurima damna, nocumenta, et injurias irrogare, et inferre praesumpserunt. §. 1. Propterea statutum est: Quod hujusmodi damna, nocumenta et injurias, sive in personis , sive bonis et rebus, quomodocunque passi, occasione talium damnorum, nocumentorum et injuriaruin, eos, qui irrogarunt, judicio convenire, et ab eisdem sua damna, nocumenta et injurias, jure mediante requirere, libere possint et valeant. §. 2. Ita, quod postquam tales evocati fuerint; in primis Octavis, ex parte eorum, absque qualibet dilatione judicium administretur. Et hoc fiat eo modo ; sicut in Regno Ungariae. ULADISLAI II. REGIS DECRETUM II. ANNI 1495. Rasciani, Rulheni et \alachi, decimas non solvant. Articulus 45. Sunt plurima loca in confmiis Regni sita, in quibus Rasciani, Rutheni, Valachi,