102 FERD. III. IMPER. & REG. DECR. IV. AN. 1655. ART. POST CORON. celebrata (prouti ex tenore relationis ejusdem dignoscitur) determinata, necdurn t:imen effectuata; et quaedam inchoata, attamen indeterminata mansissent; et postmodum plures adhuc difficultates et injuriae, novaeque et recentes bonorum occnpationes successissent: §. 1. ldcirco ex benigna suae Majestatis oblatione decernitur; ut opera eorundem Dominorum Commissariorum, in priori Articulo denotatorum, modo declarato, similiter cum plenis mandatis, aequali et praesenti Articulo conformi instructione, hic et nunc clementer extradandis destinatorum ; intra praemissum terminum, in annotata Commissione Varasdiensi (et in quantum necessarium fu er it, etiam in facie Conliniorum et Civitatum Crisiensis ac Caproncensis ac Confimi Ivaniczensis constituenda) universa illa, quae in eadem Commissione determinata non sunt; reassumantur: Et determinata; hucusque vero nondum elfectuata; effectuentur : Omniaque et singula in Articulo 30. Anni 1649. contenta, modo et ordine ibidem specificato, executioni et observanda observation! mancipentur : §. 2. Et reliquae etiam particulares querelae, difficultates ac injuriae Kegnicolarum ac Liberarum Crisiensis et Caproncensis Civitatum in Gravaminibus earum, clare propositae et proponendae, tarn novae, quam priores decidantur et cum satisfactione Regnicolarum, damnificatorumque et injuriatorum contentatione complanentur. §. 3. Bona vero Regnicolarum et dictarum Civitatum, post annotatam Commissionem Varasdiensem, hucusque a Confiniariis occupata; etiam non ex-pectata ulteriori Commissione, per ipsos Dominos Interioris Austriae Commissa-rios, ad eadem suae Majestatis Mandata, sine ulteriori dilatione, juxta dictamen etiam Articuli 46. Anni 1647. circa finem; restituantur. Negotium quoque Bonorum et Colonorum Caproncensium ad eandem Commissionem relegalur. A r t i c u 1 u s 68. Artículos quoque de bonis subditisque et Colonis Caproncensibus, sub potestate Capitaneorum ejusdem loci, extra omnem Fisci Regii et Regni utilitatem haeren-tibus; Jurisdictioni oneribusque Regni subjiciendis; juxta benignam suae Majestatis resolutionem, iidem Domini Commissarii effectuare possint et teneantur. *) Civitatis etiam Segniensis difficultates ad eandem Commissionem complanandae rejiciuntur. A r t i c u 1 u s 69. Civitatis Segniensis Privilegia confirmantur : et omnes eorum difficultates atque Gravamina; ad proxime instituendam Varasdiensem Commissionem, finaliter et cum elfectu determinanda exequendaque remittuntur. **) *) Confirmatur; An. 1639. a. ÌOO. *") Renovatur; An. 1659. a. 96. An. 1681. a. 77.