MATTHIAE li. IMPER. & REG. DECR. I. AN. 1608. ART. POST CORON. 55 §. 2. Similiter etiam in Dalmatia, Croatia et Sclavonia, eductis primo ex Praesidiis Generalibus Capitaneis, aiiisque externis Praefectis et militibus; ra-tione Praefecturae omnium Confiniorum cum Serenissimo Domino Archi-Duce Ferdinando etc. concludat *) et juxta oblationem suam, Serenissima Regia Majestas, post sui coronationem, Legatos suos Graecium expediat. §. 3. Imo ut ipsum Banatum, sub hac praesenti Diaeta, cum vetusta sua plenaria authoritate, a Dravo usque mare Adriaticum, bene meritae alicui personae conferat. **) De militum externorum eductione: Civitatisque Segniensis penes Coronata Regni conservations: Tum Praesidiorum quoque Sclavonicorum fortificatione. A r t i c u 1 i s 12. Milites autem Germanos et alios externos, tam ex ipsa Arce, quam etiam Ci-vitate Varasdinensi; nec non etiam ex Muran, Diven, Köszegh, Leva et Lipche, aiiisque locis (cum non sint confinia Begni) quam primum educi faciat. §. 1. Insuper Segniam quoque Civitatem in Dalmatia existentem, ***) Majestas Sua Begia a Corona Regni minime avelli patiatur: §. 2. Quin potius pro sua Regia et paterna providentia, in eo esse efficereque non dedignelur; ut milites Confiniarii praedictorum Regnorum Dal-matiae, Croatiae et Sclavoniae, uti antea semper, sic deinceps quoque, in con-suetis eorum stipendiis pieno numero, per subsidia Provinciarum Styriae, Carin-thiae, Carnioliae interteneantur : Et emerita quoque ipsorum stipendia hactenus insoluta, ipsis dependanlur. MATTIIIAE H. IMPER. & REGIS DECR. I. ANNI 1608. ART. POST CORON. Domino Palatino, Bano et Generali Capitaneo Cassoviensi; sic et Supremis et Vice-Comilibus, potestas datur, praedones ubique locorum capiendi et pro demerito puniendi. Articulus 2. §. 7. In Sclavonia idem faciat Dominus Banus. §. 8. Curandum autem erit, ut etiam Turcae in suis limitibus conser-ventur et non excurrant: Neque in villis convivia, more eorum solito exerceant, sed se pacificationi cum ipsis factae accommodent: Fiatque talium limitum certa rectificatio, tam in Ungaria, quam in Sclavonia ubique. *) Urgetur; An. 1609. art. 27. **) Urgetur; An. 1609. art. 28. Adde; An. 1741. art. 47. et alios ibi citt. ***) De hac vide notatu dignissimum An. 1741. a. 56.