40 RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM II. ANNI 1582. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM I. ANNI 1578. Carolus et Ernestus Ar chi-Duces, in rebus bellicis, pro Vices-Gerentibus Ma— jestatis Suae acceptantur et recognoscuntur. Articulus 15. Quod vero Majestas Sua Caesarea et Regia, Statibus et Ordinibus Regni signi-ficat, Majestatem Suam Caesaream, Serenissimis Principibus, Carolo et Ernesto Archi-Ducibus Austriae, huic quidem Ungariae, illi vero Croatiae et Sclavoniae, confiniorum curam et administrationem concredidisse: Ideoque eosdem hortari, ut in his, quae ad rem bellicani et confiniorum defensionem pertinent; ad ipsos Dominos Archi-Duces respiciant et eis obedientiam praestent; in caeteris vero, quae ad justitiam spectant, ad Majestatem Suam Caesaream recurrant: §. 1. Status et Ordines, eosdem Serenissimos Principes, ilium in Scla-vonia, hunc in Ungaria, lam praesente, quam absente Majestate Sua Caesarea, in rebus bellicis, pro Generalibus Majestatis Suae Caesareae Vices-Gerentibus acceptant. §. 2. Supplicantes, ut in rebus Ungaricis, etiamsi illae bellicae sint; ad-hibeant (pro qualitate negotiorum) in consilium Ungaros quoque. §. 3. Serenissimus vero Archi-Dux Carolus, earn cum Domino Bano Croatiae et Sclavoniae intelligentiam habeat; ne quid sequatur inconveniens et libertati Regni contrarium. *) Cis Kolapim dica quomodo exigatur. Articulus 25. Quod ad accolas citerioris ripae fluvii Kolapis (quos pro Turcarum depopula— lione, nuncii Regni Sclavoniae a dica eximendos petunt) attinet: §. 1. Statutum est; ut Vice-Banus cum Dicalore et Nobile illo, qui Di-catori adjungetur, ad loca ilia proficisci debeat et juxta ipsius conscientiam, villas, quae connumerandae et dicandae visae fuerint, connumeret: Quae vero liostili periculo proximiores et ideo exemplionem ejusmodi merito habere visae fuerint; intactas relinquat. §. 2. Sed tamen utrumque Majestati Suae Caesareae significare debeat, quae postmodum eorum, qui digni videbuntur, benignam rationem habitura est. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM II. ANNI 1582. Limites Regni Sclavoniae revideantur; et Status, ac Ordines ejus Regni, sibi Commissarios nominare possint. Articulus 7. Quoniam autem Regnum quoque Sclavoniae conqueritur de suis limitibus: §. 1. Statutum est; ut illi quoque Regnicolae, in primo ipsorum Con-ventu de idoneis Commissariis, qui differentias eorum metales cognoscant, sibi prospicere et nominare possint. *) Vide Rubric. Jur. Ung. ad b. art. I