FERD. II. IMPER. & REG. ÜECR. IV. AN. 1635. ARTIC. POST CORON. 79 üententiae judicialiter et legitime lalae, non obstantibus contrariis mandatiti, tel privata authoritate impeditae ; executioni mandandae. Articulus 65. Non unam, vel alteram sententiam, intellexerunt Status et Ordlnes, Judicialiter et legitime latam et pronunciatam, non solum contrariis mandatis, sed et privata authoritate esse impeditam; de quibus decernitur: Ut non obstantibus ejusmodi mandatis, privatorumque impedimentis, primo quoque tempore executioni deman-dentur; etiam in Regno Croatiae et Sclavoniae. *) Pro revisione praescriplorum siccorum et minus necessariorum Teloniorum, Commissarii in partibus Sclavoniae et Croatiae nominantur: Et de poena non obtemperantium statuitur. Articulus 73. In Sclavonia et Croatia ; Magnificus Nicolaus Malekoczy et Egregii Magister Petrus Znyka, Protonotarius ejusdem Regni Sclavoniae, Sigismundus Domjanich, Vice - Comes Comitatus Zagrabiensis, Petrus Spolarilh, Thomas Apallenich, Joannes Ruchich et Petrus Rigyanecz. §. 1. Et decemnnt vigore solummodo praesentis statuti (non obstante unius vel alterius absentia) soluta hac Diaeta, accepta a Comitatensibus infor-matione, ejusmodi Telonia, occulta revisione perlustrare (siquidem secure fieri poterit) alioquin juramento hominum superinde peritorum mediante inquirere; ct si minus necessaria, vel autem nimia, vel abusive introducta exactione nociva esse deprehenderint; illa quidem penitus et confestim abolere, haec autem ad tolerabilem exactionem reducere possint et valeant. §. 2. Quorum quidem Commissariorum ordinationi et determination-!, qui-cunque non obtemperaverit ; verum in vilipendium ejusdem in exactione Telonii ejusmodi perseverare deprehensus fuerit; comperta rei veritate, judicialiter in amissione possessionis, vel portionis possessionariae, in qua tale Telonium erat erectum, convincatur: Ejusmodique possessio, vel portio possessionaria, ad Fiscum Regium devolvantur, communi aestimatione mediante redimendae. §. 3. Ut autem deinceps omnes ejusmodi vexationes Teloniales conde-scendant, suae Majestati supplicant humillime; ne Telonia quibuscunque conferre velit, absque singulari et sufficienti Comitatus informatione et commenda-tione. **) *) Renovatur; An. 1638. a. 27. An. 1655. a. 53. Allegatur; An. 1659. a. 106. et 119. **) Renovatur; An. 1636. a. 58. An. 1647. a. 91.