CAROLI VI. IMPER. & REO. in. DECRETUM III. ANNI 1729. f 57 communi aeslimatione mediante redemptibiliter, illorum vero simpliciter, ipso' facto convincatur; executioque tarn hujus, quam etiam priorum impeditarum Sen-tentiarum, per exmittendum Magistrum Proto-Notarium peragatur. §. 4. Eo tarnen respectu Causarum, Tabularum Districtualium, nec non quoad praedicta Regna Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, respectu Tabulae eo-rundem Judiciariae declarato; quod in casu, quo ne forte in Causa evidenter non extra, sed intra Dominium Transmissibili (non obstante Partis Convictae Appellatione) Executio intentarelur et contra eandein Oppositio subsequatur; eotum vi Appellatae interpositae, Causa praevie in Foro Superrevisorio, Curia quippe Regia, vel respective Banali discuti et accessorialiter ipsum etiam factum Oppositions cognosci ac decidi debeat: Qua occasione, si Oppositio, vel Bonorum executorum Reoccupatio approbata non fuerit; eandcm attentans, in praedicta Curia Regia, aut respective Tabula Banali, in praedeclaratis poenis Arliculi Bl. An. 1681. pariter convincetur. §. 5. Si quo casu autem, post huiuscemodi Conviclionem, Executioni (praevia remissione, ex Curia Regia, Causae) medio exmittendi Assessoris Tabulae Districlualis. vel respectu praedictorum Regnorum Croatiae, Dalmatiae ac Sclavoniae, eorundem Tabulae Judiciariae, instituendae, semel denuo opponeret; modalitate jam praedeclarata. Poena Majoris Potentiae, in praememorata Curia Regia; aut respectu Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Banali pro-nunciandae; subjacebit. §. 6. Id quod etiam ad Causas, impedimento hujuscemodi indebitae Oppositions, actu inexecute haerentes; extendendum veniet. De Judicatu Comilatensi. A r t i c u 1 u s 35. Articulo 28. Anni 1715. Sua Sacratissima Majestate benignissime annuente, suporadditur : §. 1. Ut Causae Pignorum, quando Bona uni et eidem Gomitatili adjacent, etiam ad Summam indelinitam. in Comitati! adjudicari possint. §. 2. Et quia Sedes Judiciariae Comitatus continuo celebrari nequirent; idcirco (exceptis Causis Criminalibus ; nec non iis et talibus Magistratualibus, seu Politica tangunt; nec non contra Dimissores Malefactorum, aut adversus Terrestres Dominos, Urbaria excedentes;) caeterae omnes Causae, etiam in Partibus, per Vice-Comites ac respective Judices Nobilium revideri, et decidi valeant; §. 3. Appellatione ad Sedem Judiciariam Comitatus, pro qualitate Cau-sarum, partim intra, partim extra Dominium, Salva permanente. §. 4. Judicalusque Vice-Comitum, in Causis quidem Liquidorum Debi-torum, ad Summam Duodecim Millium Florenorum, pure in Capitali computatam; in Causis autem Pignorum, usque ad Summam indefinitam : Judicum Nobilium autem, sive in Liquidis Debitis, sive in Pignoribus; tantum ad Summam Florenorum trium Millium. aeque respectu Capitalis tantum intelligendam, procedere valeat.