BUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM X. ANNI 1599. 47 A solutione tubsidii et taxarum nemo plane sit exemptus. A r t i c u 1 u s 15. Quod ad solutionem autem memorati subsidii ac taxarum attinet; nemo, nec Camerarius, ac Tricesimator, nec Vice-Banus, nec Vice-Proto-Notarius, Vice-Comes, Notarais, aut Judex Nobilium, vel quispiam alius sit exemptus. De reparatione viarum; et de poena earn negligentium. Articulus 30. Ut viae ubique quamprimum reparentur, necessarium est. *) §. 1. Curent ergo Vice-Comites, ut sine mora ab omnibus reparentur, lam in Ungaria, quain in Sclavonia. De poena, in certos Nobiles bigamos ac incestuosos et públicos malefactores; publice statuta. Articulus 36. Item, quia inter caetera peccata et enormia facinora, quae in hoc Regno Un-^ariae, ac in Sclavonia vigent, illud etiam non postremum est; quod sunt non-nulli, qui divini praecepti, ac honestatis immemores, vel plures, quam unam, «xores ducunt, vel autem, ut libidini suae indulgeant et serviant; relicta, aut interempta prima, alteram superinducunt; ac interdum proximo sanguine junctas, in matrimoniura sibi accipiunt, ut sunt, Emericus Majthény, **) Emericus Báty, Tutor Delij, Joannes Hollossius, Petrus Pellérdi et similes, similiter etiam uxo-res eorum: §. 1. Deinde, alii quoque publici malefactores plurimi sunt, qui vel ipsas vias observantes, vel autem domos invadentes, latrocinia, atque homicidia exerceant : §. 2. Ideo statutum est ; ut Constitutiones Anni Quadragesimi octavi, ***) de hujusmodi publicis malefactoribus statutae observentur: §. 3. Ac, si Domini terrestres per Supremos Comités et Vice-Comites requisiti, eos debito modo punire noluerint; tunc tam in bonis Suae Majestatis, quam etiam quorumcunque Dominorum Praelatorum, Baronumque et Nobilium, (etiamsi Nobiles fuerint) per eosdem Supremos Comites et Vice-Comites capi et judicari atque puniri possint. §. 4. Personae autem supra denominatae, statim in jus citentur; ac jure primum convictae et aggravatae, tandem capiantur et puniantur. *) Prout statutum erat, An. 1598. art. 30. **) Absolutns est, An. 1618. art. 74. Scilicet, An. 1548. art. 48. et seqq. i) Confer., An. 1625. art. 13.