CAROLI VI. IMPER. & REG. III. DECRETUM I. ANNI 1715. Exactorem (more hactenus observato) ipsis Regni Statibus praestetur et exol-*-vatur; cum onere, per eosdem Status et Ordines de ejusmodi perceptis et ero-gatis, Suae Majestati Sacratissimae dandae Rationis. *) Ut Camera Graecensis Transactioni initae se accommodet. Articulus 116. Àequitati et Juslitiae comperit esse conformem Sacra Majestas Caesarea et Regia, humillimam Statuum et Ordinum Croaliae et Sclavoniae instantiam; quam iidversus Cameram lnterioris Austriae, Graecensem dictam, promovissent; in eo, quod eadem Camera Transactioni cum iisdem Statibus, Occasione Bonorum Zri-niano- et Frangepaniano-Fiscalium, coram Augustae Reminiscentiae LEOPOLDO Primo Imperatore et Rege initae, se accommodare hactenus intermisisset. §.1. Ac proinde, altefata Sua Majestas Sacratissima, se cleinenter de-mandaturam obtulit; ut, in quantum praefatae Transactioni satisfactum non esset; non solum eandem ex integro mentionata Camera observare ; verum comperta Rei Ventate, hactenus neglecta, effective exolvere teneatur. **) §. 2. De Provinciarum quoque Lika et Corbavia, suo tempore (et quo citius fieri poterit) Reincorporatione instituenda ; henignam Provisionem, se ad-hibituram pollicendo. §. 3. Metarum itidem inter Provinciam Styriae et Carnioliae ac modo fata Regna (prout etiam de plaga Terrae, inter Legradiensis in Comitatu Szala-diensi, ab una; et Possessionem Nagy- et Kis-Attak, cum una alia Terrae Parte, Gradische appellata, in Comitatu Crisiensi exislentium Incolarum, ab alia, Partibus, subortas et vigentes Controversias) ac alias similes, inter ipsos Regnícolas et Dominium Csaktornya emersas; Commissione mediante, per denominandosi ex Parte Suae Majestatis Commissarios ; ex Parte vero eorundem Statuum et Ordinum: Dominum Episcopum Zagrabiensem; Comitem Petrum Kegle-vich; vel eo impedito; Comitem Joannem Draskovich, et Paulum Cseskovicb Praepositum Zagrabiensem ; ac Joannem Branyug, eorundem Regnorum Proto-Notarium; deinde Vice-Comitem Comitatus Crisiensis, eo vero interessato; unum Zagrabiensem; accommodandos benigne resolvit. ***) De Pulsione Eoum, per Portum Buccari. Articulus 117. Libera Pulsio Boum, per Portum Buccari, praecedentium etiam et tot Diaetarum Arliculis admissa; nunc quoque non impeditur ; dummodo vicinis Provinciis, quoad Pecorum suorum necessariam Distractionis Commoditatem non praejudicet. f) *) Confirmatur et extendilur; An. 1741. a. 54. **) Confer; An. 1741. a. 52. ***) Confirmatur quod controversias metales; An. 1741. a. 53. •¡■) Denuo admittitur baec Burnii pulsio; An. 1741. a. 55.