50 RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM XDT. ANNI 1602. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM XIII. ANNI 1602. Praefatio: In qua Status et Or dines Regni, ob spem lezandarum miseriarunt eis factam; pro Campestri exercitu hvjus Anni, duo millia equitum levis arma— turae et totidem peditum millia humililer offerunt. A r t i c u 1 u s 1. §. 1. Nihilominus, quia per Suam Majestatem Caesaream, Dominum ipso-rum Clementissimum, non minima spes ei datur, lollendarum ejusdem miseriarum, atque aerumnarum ; ne sibi in praesentibus suis necessitatibus penitus deesse videantur; offerunt Status et Ordines in subsidium continualionis belli, praesentis Anni, ad sex menses, extra subsidium Sclavoniae et Liberarum Civitatum taxam; duo millia equitum levis armaturae et totidem peditum millia, pro Campestri exercitu, Quantum Turcis subjecti coloni: Sic ctiam Sclavoniae fìegnum sole er e : Quove subsidium illud converti debeat? Et de ratione illius reddenda. A r t i c u 1 u s 7. De colonis Turcis subjectis, idem constituitur, quod praecedentibus Annis est de illis sancitimi; ut nimirum dimidietatem subsidii solvant: §. 1. Sclavonia quoque solvet juxta eorum consuetudinem, dimidietatem subsidii : §. 2. Et convertent eam ad proprios ejus Regni usus ac necessitates: §. 3. Et reddent ralionem. *) De celebrandis in Sclavonia Octavis. A r t i c u 1 u s 22. Mandare quoque dignetur Sua Majestas Caesarea atque Regia; ut in Sclavonia circa Epiphaniarum Domini, aut alio tempore, quo commode fieri poterit, Octavae celebrentur: Quae si tamdiu durare non poterunt, quam diu antea; durent prout visum fuerit. §. 1. Yidetur autem hoc loci Majestati Suae Caesareae ac Regiae cle-menter; ut propter varias, quae in dies emergere solent, potenliorum violentias et injurias, non solum Sclavoniae, sed Inclyti quoque Regni sui Ungariae, quoad Judiciorum Octavalium celebrationem, debita ratio habeatur; illaque omnino, post tot exactos jam annos, in usum revocentur ac celebrentur. §. 2. Atque si propter bellicas occupationes, binaria vice, liti antea so-litum fuit, celebrari nequirent; statuit tamen Majestas Sua Caesarea benigne, atque Regiae suae potestalis plenitudine decernit, ac omnino clementer vult; ut dieta Judicia Octavalia, in Ungaria hoc anno, si propter imminens bellum ad. *) Renovatur; An. 1603. art. 6. An. 1604. art. 2.