56 MATTHIAE II. IMPER. & REG. DECR. I. AN. 1608. ART. POST CORON. Violentiarum et Occupationum quae ab Anno 1592. patratae sunt; quaenam manere et quae non debeant ? A r t i c u 1 u s 3. §. 2. Et quae bona, seu Jura possessionaria, post executionem Comitum, vel Vice-Comituni, nec non Regiorum et Capitularium, Conventualiumque horainum, per quoscunque occupata, seu reoccupata fuerunt, vel imposterum occupabuntur, seu reoccupabuntur; talia bona, seu Jura possessionaria, illis a quibus occupata, seu reoccupata sunt, per Dominos Comites, seu Vice-Comiles, sub amissione Officiorum; vel illis insufficientibus, aut nolentibus per Dominuin Palatinum; in superiori Ungaria per Supremum Cassoviensem Capitaneum ; et in Sclavonia per Dominum Ranum; statim et de facto restituantur ; Non obstantibus annualibus revolutionibus. Qualiter ratione quurumlibet violentiarum, praebabita legitima certificatione, ad partis querulantis instantiam, in Comitatibus procedatur? Articulus 4. Deinceps aulem, si de et super occupationibus et reoccupationibus, nec non aliis violentiis, captivationibus, verberationibus et reruin mobilium, aliorumque Jurium et Castrorum, sub quovis praetextu, per quosvis occupatorum et abla-loruin, ab Anno praedicto 1592. hucusque faclis, vel fiendis, causae aliquae per quoscunque movebuntur; illae etiam, eodein brevi processu inchoentur, prose-quanturque et terminentur; non obstantibus annualis revolutionis praetensionibus : §. 1. Niinirum ut ad partis querulantis instantiain, Vice-Comes cujuslibet Comitatus, praehabita legitima certilicatione, ex Sede Judiciaria, vel Congrega-tione Comitatus, imo etiam de domo habitationis suae fienda, ad faciem bonorum occupatorum, observata quindena, exire ibique comperta rei veritate, Judicium lacere ; ac partem convictam, in poena violentiae, refusioneque damnorum convincere et aggravare; Partiumque aliqua Judicio Yice-Comitis non contenta, causam eandem pro saniori ejus discussione ad Sedem Judiciariam; vel ea non existente, ad Congregationem Comitatus primitus celebrandam referre; ibique per Judices Nobilium et Juratos, facta ejusdem causae approbatione aut reprobatane, idem Yice-Comes statim omnibus juridicis remediis abscissis, ad ejusdem causae executionem et satisfactionem iterum exire; eoque ad executionem non sufficiente, Supremus Comes, per Comitatuin requisitus, si necesse fuerit, etiam levatis Comilatuum gentibus; et eo etiam non sufficiente, vel executionem facere nolente Regni Palatinus; in Superiori Ungaria Supremus Cassoviensis Capitaneus; in Sclavonia autem Banus; toties, quoties opus fuerit, executionem peragere et ad eifectum deducere sint obligati. Qualiter Valachorum habitatio limitando? Articulus 9. Henovatur hoc loco Artie. 14. Anni 1604. de militibus Confiniaris et Valachis in Ungaria, Sclavonia et Croatia, in bonis Dominorum Praelatorum, Magnatum