MATTHIAE I. SEU COV. REG. DECR. VI. SIVE MAJ., AN. 1486. 7 Christiania societatem cum Rascianis contrahentes, ex portione tan turn sua, decimam so/cant. Articuius 4. Item, quod si quando Christiani, cum praefalis talibus Rascianis et Schisma-ticis, societatem, sive contractum liabuerint, et araturas, sive alias agriculturas pari auxilio fecerint; de parte frucluum Christianis cedenda, decimae solvantur: De reliqua vero parte, talibus scilicet Schismaticis cedenda; tales decimae non exigantur. §. 1. Hoc tamen adjecto, et per expressuin declarato; quod tales Ra-sciani, sive Schismatici, non censeantur, et neque sint in perpetuum ab lmjusmodi decimarum solutione exempti, sed tantummodo per aliquos annos, et interim, quousque scilicet bono modo, se tales alienigenae et transfugae, in Regno Unga-riae, et dominiis Sacrae Coronae subjectis firmabunt; et ut talium transfugarum exemplo, etiam alii, ditioni Turcorum subjecti, ad veniendum tanto promptiores efficiantur, quanto tales, qui jam venerunt, tanta praerogativa conspexerint esse donatos. ARTICULI. DE OFFICIO PALATINATUS. ANNO 1485. Dalmatiae Judex. Articuius 12. Duodecimo; tota Dalmatia subjacere debet judicio Palatini: Et pro proventibus, habet in ilia certas insulas. *) MATTHIAE I. SEU CORY. REG. DECRETUM VI. SIVE MAJUS, ANN1 1486. Causae potentiarum, damnorum et infuriarvm, in primis Octavis: Si vero in facto possessionario fuerint; in secundis diffiniantur. Et evocationes, omnes Judices dare possint. Articuius 6. §. 3. Evocationes vero cum insinuatione, in quibuscunque factis fuerint: sub sigillis omnium Judicum Ordinariorum, tain scilicet Regiorum, quam Palatina-lium, et Judicum Curiae, atque etiam Banorum Sclavoniae, Croatiae, et Dal-matiae, sed et Waywodae Transylvani, libere decernantur. Bani, et Comites, in Ecclesias Dei, quorum jus patronatus ad Regem special; se ingerere non praefumant. Articuius 37. Item, statutum. et diftinitum est, prout etiam per Serenissimum quondam Do-minum Sigismundum Imperatorem sancitum fuisse dignoscitur. *) Maxima pars Dalmatiae subjacebat tunc dominatui Reip. Venetiarum.