128 LEOPOLDI I. IMPER. & REG. DECRETÜM III. ANNI 1681. §. 2. Ut itaque huic pernicioso malo occurratur, annuente etiam sua Majestate conclusum est; ut Domini Capitanei et Officiates Confiniorum, tales fugitivos subditos, nullo unquain tempore ad Confinia recipiant, multo autem minus confiniarii eos vi, vel clam abducant: Imo receptos, abductos, aut quo-quo modo ingressos, ad requisitionem Dominorum Terrestrium debito modo fien-dam, sub poena florenorum quingentorum ex parte non restituentium, prouti et alia ex parte, vi, aut aliter qualitercunque abducentium, florenorum Ungaricalium centum, singillatim incurrenda, et de bonis et salariis eorundem desumenda; in una parte Judici Executori, scilicet Generali Confiniorum, aut ejus vices gerenti; in alia vero, damnificato cedente, una cum familia et rebus etiam medio tempore acquisitis, universis, eo facto restituant. *) Ut Arx Sziszek, Capilulo Ecclesiae Zagrabiensis in pristinum Statum restituatur. Articulus 68. In causa restitutionis in pristinum statum Arcis Sziszek, Ecclesiae et Capitulo Zagrabiensi iiendae; quod sua Majestas Sacratissima benignum suum affectum erga hoc in passu facientis instantiam, proxime et quidem abunde demonstratura sit; acquiescunt Regnicolae: Salva semper Jurisdictione Regni permanente. Articulus 101. Anni 1659. de pulsione Boum ad porlum Buccari; et Art. 119. An. 1647. occasione Decimarum Districtus Metlike; renocantur. Articulus 69. De pulsione Boum per Regnum Croatiae et Sclavoniae, absque ullo cujuslibet impedimento libera fienda; **) Articulus 101. An. 1659. et alii in eodem citati: Pronti et Articulus 119. Anni 1647. occasione Decimarum districtus Metlike, Capitulo Zagrabiensi cedentium ; hoc loci renovantur et observandi de-cernuntur. ***) Articuli quoque 97. de Collatione Officiorum Con fintar iorum et 100. de incorporation Regno, et restitutione Co/onorurn Caproncensium Anni 1659. cum caeteris in iisdem specificatisi confirmantur et declarantur. Articulus 70. Ut Articulus 97. Anni 1659. de Collationibus Officiorum Confiniariorum ; nec non etiam Articulus 100. de incorporatione Regno et restitutione Colonorum *) Declarator et ampliator; An. 1715. a. 101. **) Confirmatur; An. 1741. a. 55. ***) Ilenovatur; An. 1741. a. 53.