82 FERI), ffl. IMPER. & REG. DECR. L AN. 1638. ART. POST CORON. ensem, circa Mare Adriaticura perpetratae, nunc quoque vigerent; occasione quarum, declaratum in Art. 36., 37. et 39. Anni 1635. processum servanduni esse decernunt Status et Ordines. §. 1. Veruni cum praemissorum Articulorum aniinadversionem, signanter autem Articuli citati 39. Anni 1635. ac in eodem citatorum, Anni 1618. Art. 33. et Anni 1622. Art. 49. Memoralus Capitaneus Crisiensis experire debuisset; superinde iterato factam declarationem, Majestas sua Sacratissima jam tandem exequi dignetur, Status et Ordines supplicant. Super Palatinali et Banali authoritate Articuli Regni observandi et effectuandi. Articulus 32. Quemadmodum Sacra sua Majestas, ratione observationis efFectuationisque Con-ditionis septimae; item Articulorum Pacificationis Viennensis, ad 3. et 11. ac ante Coronationem Anni 1608. Art. 11. Anni 1613. Art. 7. Ferdinandi Regis Anni 1555. Art. 1. circa finem, pro Palatinali; et Banali authoritatibus precitati Art. 11. An. 1608. ante Coronationem, An. 1609. Art. 27. ac Anni 1635. Art. 32. aliorumque in eodem contentorum, sese perbenigne resolvere dignala est; ita etiam Status et Ordines, tam Conditionem, quam Artículos effectuandos observandosque decernunt. *) » Liberlales et privilegia Liberarmi Civitatum; articulique superinde editi obser-vandi. Per inconsuetas eectigalium et pensionum exactiones a Tricésima! oribus non angariandae. In libertóte educi/li non impediendae: Ncque Bona in medio Civitatum existentia ad Fiscum Regium devolvi. Articulus 35. Super libertatibus, privilegiis, immunitatibus, jurisdictionibus et consuetudinibus Liberarum Regiarum ac Montanarum Civitatum, tam in hoc Ungariae, quam Sclavoniae Begnis existentium, juxta Conditionem Nonam realiter observandis; renovantur Art. Annorum 1618. Art. 27. An. 1625. Art. 43. An. 1630. Ari. 21. et 28. et Anni 1635. Art, 53. Commissio institucnda et Commissarii nominantur ratione finium et terminorum ad Mare Adriaticum, locorumque adjacenlium. Nec non Civitas Segniensis per Regales ad Diaetam vocanda. Articulus 42. Ne fines terininique Sac. Reg. Ungariae Coronae circa Mare Adriaticum avel-lantur, vel alienentur, sed potius juxta Artículos Anni 1608. ante Coronationem *) Allegatur; An. 1647. a. 51. Renovatur ; An. 1681. a. 62. Hue faciunt novissime; An. 1741. a. 9. et 47.