LEOPOLDI IL IMPEE. & REGIS DECRETUM L ANNI 17®%,. 177 buntur, quantitas vero Contributionis, prò interlentione stabilis Militiae destinalae, semper in Comitiis Regni ab una Diaeta ad aliam determinabitur ; reliquis etiam praecitati Articuli 8. An. 1715. tenoribus in salvo relictis ac ultro prò confir-matis hisce declaratis. De Postis et Re Montana qualiter in conformitate Legum administrandis. A r t i c u 1 u s 22. Sacratissima Majestas Status et Ordines securos reddere dignata est, quod Postas intra ambitum Regni Hungariae et Partium adnexarum existentes, a Con-silii Hungarici Directione, proventus vero earundem a Camera Hungarica ab-strahi, nullo unquam tempore admissura sit, quin Rem quoque Montanam mox post Diaetam Camerae Hungarico-Aulicae subordinatura, Legum vero Montani-sticarum Reformationem, nec non Judiciorum Montanisticorum Constitutionem et Coordinationem, communibus cum Dominis SS. et 00. Consiliis determinatura sit; oeconomica Rei Montanae regulatione, velut suo Regali, per Regiam Suam Majestatem privato arbitrio reservata. De Graeci ritus non Unitis. A r t i c u 1 u s 27. Sua Regia Apostolica Majestas Sacralissima clementer annuere dignatur, ut Graeci Ritus non uniti Regni Incolae in Regno hoc jure Civitatis donati, sublatis in contrarium sancitis Legibus, in quantum hae ad Graeci Ritus non unitos se referunt, ad instar aliorum Regnicolarum acquirendorum et possidendorum bonorum, ac gerendorum omnium Officiorum, capaces in Regno Hungariae Parti-busque adnexis sint. Juribus caeteroquin Regiae Majestatis circa negotia Cleri, Ecclesiae, Re-ligionis, cujus exercitium piene ipsis liberum erit, Fundationum, Studiorum ac Juventutis educationis, non minus Privilegiorum ipsorum, quae fundamentali Regni Constitutioni non adversantur, prout Majestas Sacratissima a gloriosae Memoriae Majoribus suis accepit, ita eidem altefatae Regiae Majestati porro quoque in salvo relictis. De Arliculari receptione Citilalum Temesvar, Mariae-Theresiopolis, Posegae item et Carlostadii. A r t i c u 1 u s 30. Civitates Temesvar, Maria-Theresiopolis, Posega item et Carlostadium, quem-admodum Sua Majestas Sacratissima earundem meritis palam agnitis et publica ulilitate clementer permota, numero reliquarum Liberarum Regiarumque Civitatum Pars DI. Constit. Comit. 23