86 FERD. in. IMPER. & REG. DECR. II. AN. 1647. ARTIC. POST. CORON. rum permansione salus Regni consistit) eo redactum esse; ut nisi opportune illis succuratur, juvandique salutaria adhibeantur remedia; mox penitus minata, ìnilitibusque destituía, ultimum minentur Regno excidium. §. 1. Eapropter Status et Ordines, pro eorundem Confiniorum subsidio, ita statuendum esse censuerunt; ut Generales Capitanei Confiniorum, diligenter et quo celerius defectum veteranorum Militum, tarn Equitum, quam vero Unga-rorum peditum, supplere et ad numerum Anni 1609. in Regestis comprehensum,. absque defectu reducere debeant et teneantur. De medietate ordinarias Tricesimae per suam Majestatem usque ad futura Comitia, pro exolutione Militum Confiniariorum clementer oblata. A r t i c u 1 u s 29. Quia vero Sacra Caesarea Regiaque Majestas, pro pio paternoque affectu suo erga permansionem et conservationem istius Regni Ungariae et Partium eidem annexarum, ordinariae quoque Tricesimae integram mediam partem, usque ad futura Comitia, pro exolutione militum Confiniariorum clementer obtulit; ingentes,, humillimasque babent gratias suae Sacratissimae Majestati Status et Ordines. §. 1. Quam quidem ordinariae Tricesimae mediam partem, universi Tri-cesimatores, ad manus Generalis Administratoris, singulis Angariis, immediate administrare; ac Regestorum quoque suorum Angarialium paria eidem Generali Administratori fideliler assignare sint adstricti. *) Contribulio pro Conservations Coronae ex parte Rsgni Croatias et Sclavoniae ; integra medietas Ordinarias Tricesimae in exolutionem Militis Banalis; prout etiam reliquae contributiones in conservationem peditum Colapianorum con- vertendae. A r t i c u 1 u s 34. Regnum Croatiae et Sclavoniae siquidem gravi admodum peditum Colapianorum, ad rationem illius Regni jam dudum conductorum intertentione oneralum esset; Ad conservationem proinde Sacrae Regni Coronae, pro singulis futuris Trienniis, singulos duntaxat quingentos florenos, juxta cursum monetae hic observatum, manibus Generalis Regni Administratoris in futurum contribuet, tamdiu et eo-usque; donec Status quoque Ungariae, in conservationem ejusdem, modo prae-misso contribuerint. **) §. 1. Ordinariae vero suae Majestatis Tricesimae directa Medietas, exinde proveniens; in exolutionem Militis Banalis convertatur. §. 2. Reliqua sua subsidia et contributiones universas; juxta Art. 9. An. 1596. et Art. 14. An. 1608. post Coronationem et auctionem Tricesimarum, *) Allegatur; An. 1681. a. 44. **) Confirmatur; An. 1649. a. 96. An. 1655. a. 15. Au. 1662. a. 50. An. 1681. a. 36.