REGNI SCLAVONIAE CONSTIT. CRISIENSES, ANNI 1538. 25 non poteramus, sed in eos quoque contributionem imposueramus, quam ad pri— vatas Regni necessitates exponendam deputaveraraus ; nunc autem intelligimus Regiain Majestatem, Dominum Nostrum Graliosum, ipsam contributionem perso-narum Ecclesiasticarum, aliter erogandam commisisse: §. 1. Quare supplicandum est Regiae Majestali ut Sua Majestas dignetur contributionem illam nobis exigendam, et ad Regni necessitates exponendam concedere gratiose. §. 2. Interim autem, donec a Sua Majestate exinde relationem veram obtinuerimus ; universi Presbyteri, ac Plebani et aliae personae Ecclesiasticae, contributionem ipsam penes se conservare debeant. Bonorum occupalorum restitutio in Regno Sclavoniae. Articulus 17. Primum et ante omnia, juxta commissionem et gratiosam concessionem Regiae Majestatis, universa et quaelibet bona haereditaria, sive possessionaria, alque etiam castra, hisce disturbiorum temporibus per quoscunque violenter occupata, statim et defacto per Dominos Banos, absque omni lilis motione, spoliatis restituantur : §. 1. Damna vero illata, semper jure requirenda sint. §. 2. Ne autem aliqui perinde animati, causas eorum sinistre interpre-tantes, justis etiam detentoribus et possessoribus bonorum injuriam facere vale-ant; Domini Rani penes unumquemque spoliatum, ad requisitionem ejus teneantur dare Vice-Comitem et Judicem Nobilium, qui spoliatum ipsum, ad bona ab eo violenter occupata inlroducant, et ilia a detentoribus eorum, una cum castris, ac fortalitiis, seu curiis Nobilitaribus, illi spoliato repetant. §. 3. Ubi vero detentores bonorum, hujusmodi bona restiluere etiam modo recusaverint ; per eundem Judicem Nobilium evocentur in praesentiam Dominorum Banorum. §. 4. Qui ad literatoriam relationem ipsius Judicis Nobilium, absque omni ulteriori prorogatione, si se detentores ipsi ab ipsa violenta et ulteriori deten-tione bonorum legitime expurgare non poterinl; cum onere capitalis sententiae in Decreto expresso, per omnia remedia, bona ipsa et castra spoliato restituantr §. 5. Non obstante etiam eo; si iidem detentores aliqua jura, super eisdem bonis se habere praetenderint. Causae universae pro Dominica Reminiscere judicentur. Articulus 18. Judicia incipiantur pro Dominica Reminiscere, nunc futura, et universae causae tam factum bonorum et jurium possessionarioruin ; quam etiam actuum potentia— riorum tangentes, a tempore felicis regiminis et coronationis Regiae Majestatis, Domini Nostri Gratiosissimi exortae; donationes quoque Regiae, judicentur. §. 1. Vigore autem quormncunque jurium antiquorum, nemo in causam se ingerere valeat. §. 2. Causae tarnen facti pignoris, omnes, etiam quantumvis veteres, judicentur et justo juris tramite discutiantur. Pars ID. Constit. Comit. 4