LEOPOLDI I. IMPER. & REG. DECRETUM III. ANNI 1681. 125 tiam Supremorum et Vice-Comitum, etiam cum Gentibus Comitatus ad id libere assumendis, vel etiam suae Majestatis Brachialem, fiendam, damnorumque (si quae hujusmodi executionis occasione, parti ipsi triumphanti in bonis ipsis tali modo exequendis causarentur) Refusione convincantur : §. 2. Bona vero post Judiciariam executionem quorumcunque Judicum judicialiter procedentium, statim, vel post aliquam moram, per quoscunque reoccupata; praeter praescriptam Homagialem, expensaruin et damnorum refusionis poenam, in refusione quoque fructuum medio tempore perceptorum, ad mandata suae Majestatis, vel cujuscunque Judicis Regni Ordinarii (comperta solummodo talis Adjudicationis et Executionis, ac Reoccupationis veritate) cunctis Juridicis remediis sepositis, similiter per Comites, vel Yice-Comites, etiam cum Gentibus Comitatus, ad id libere assumendis, sub amissione Officiorum ; ipsis vero non sufficientibus, vel nolentibus; tandem ad simplicem duntaxat partis laesae instan-tiam penes Adjudicatorias superinde latas et executionales exinde subsecutas, ac producendas, per Dominum Comitem Palatinum; in superiori vero Ungaria ad mandatimi Domini Comitis Palatini, vel cujusvis Judicis Regni Ordinarii, etiam per nativum illarum partium Generalem; in Sclavonia vero per Dominum Comitem Banum; statim et eo facto, ipsis, quibus adjudicata et executa fuerint, vel ipsorum successoribus (universis itidem juridicis remediis amputatis) restituì possint ac debeant: Nullis in contrarium mandatis, sed nec annualibus revolu-tionibus obstare valentibus. *) §. 3. Ac insuper pars laesa, ex parte hujusmodi reoccupalorum Bonorum, in Comitatu poenam duplicatam vigore Articulorum brevis processus super occupationibus et violentiis editorum, acquirendi habeat: §. 4. Salva nihilominus pro ipsis reoccupatoribus extra Dominium talium Bonorum; vel per viam Appellationis, vel aliis legitimis suis modis Jus suum prosequendi et acquirendi facultate permanente. ***) De Author ¿tate Banali servanda; Milite exaut fiorato restaurando; stlpend¿oque infallibili' subministrando, et Conßniis Colapianis muniendis. A r t i c u 1 u s 62. Posteaquam sua Majestas Sacratissima Officium Banatus Illustrissimo Domino Comiti Nicolao Erdödy de Monyorokerek, tam suis, qua Praedecessorum suorum praeclaris merilis, id exigentibus, cum Authoritate avita et in diversis Articulis, signanter autem 32. An. 1638. ac aliis in eodem citatis, ac in Articulo 53. Anni ejusdem 1638. (qui hoc loci renovantur) expressata, contulisset; idem vero Officium absque milite sufficienti et necessaria provisione, munitioneque Confiniorum Colapianorum, ex integro administrari et inimicorum hostiles impetus refroenari, Regnumque ipsum defendi et conservari; ac haereditariarum suae *) Hue facit; An. 1655. a. 55., An. 1626. a. 29. **) Confer; An. 1514. a. 26., An. 1543. a. 3. ***) Allegatur praesens art. An. 1715. a. 15. Allegatur et confirmatur; An. 1723. a. 33. Declarator i An. 1729. a. 34.