(52 MATTHIAE II. IMPER. & REG. DECR. III. AN. 1613. ART. POST CORON. §. 6. Parti vero succumbenti *) liceat primum in sedem .Indiciarían? Comitatus ; expost vero extra Dominium in Curiam Regiam ; in Sclavonia vero ¡id sedem Banalem, per viam appellationis provocare. §. 11. In quibus vero Comitatibus Supremi Comites non essent; vel re-inotius existerent; extunc potiores Nobiles per Dominos Palatinum, vel Judicem Curiae; in Sclavonia vero per Dominum Banum nominandi, praefatam Limita-tionem et Executionem peragant. Colonos fugitivos Capitanei Confmiormn, aliaque Oppida, quae eos in medium ipsorum recipiun! ; sub poena Decreti reslituant. A r t i c u 1 u s 36. Colonos et servos fugitivos Dominorum et Nobilium, ad bona suae Majestatis, vel Confinia tam Ungarica, quam Sclavonica fugientes; Capitanei, ita et incolae Possessionis Oroszfalva , sub fortalilio Drégel existentis et Szatthmar, Némethi, Nyir-Báthor, Bereghszüsz et Vatiry (qui nescitur sub cujus Privilegii praetextu, rústicos fugitivos apud se detinere non verentur) sub poena in Decreto statuta, ad bona priora reddere et restiluere teneantur. **) De introductione Domini Bani Regni Sclavoniae, et de Juridicis efusdem ex— peditionibus pro legitimis et authenticis habendis. A r t i c u 1 u s 38. Introductionem Banalem (quam Sacratissima Caesarea Regiaque Majestas iden-tidem, adliuc superiorum Constitutionum tempore, se maturaturam clementer oblulerat) ut sua Regia Majestas juxta modernam etiam suam benignam resolu-tionem, ante felicem suum ad Comitia Imperialia profectum, debito eífectui mancipare clementer dignetur; Status et Ordines supplicant. §. 1. Universae vero et quaevis Juridicae expeditiones, bactenus sub Sigillo authentico moderni Domini Bani emanatae et usque ad introductionem ejusdem emanandae, nulla obstante exceptione introductionis bactenus non factae, pro authenticis habeanlur et legitimis, statutum est. De Limitatione Contribntionnm per Valachos praestandarum ; renovantur Arti-culi praeteritarum Constitutionum. Item de Legatione Graecensi prosequenda. A r t i c u 1 u s 39. Limitatio Contributions et subjectionis Valachorum in Regnis Sclavoniae et Croatiae, in territoriis Dominoruin et Nobilium, tam Regni hujus Ungariae, quam eorundem Regnorum residentium, eo quod immediate ad Jurisdictionem Sacrae Regni Coronae et per consequens Sacratissimae suae Majestatis iidem Valachi spectant; refertur ad Artículos proxime praeteritarum Constitutionum. *) Confer An. 1719. a. 32. *») Renovatur; An. 1618. a. 48. An. 1622. a. 27. An. 1635. a. 47. Ali. 1638. a. 67. An. 1655. a. 43.