FERD. m. BIPER. & REG. DECR. IV. AN. 1655. ARTIC. POST CORON. 99 Ut Protonotarii Regni Croatiae et Sclavoniae ad Regni Diaetam Juratum suurn et Tabulae Banalis ¡Solarium, in publicos consessus inducere possint. Articulns 98. Ad instantiani E gre gii Magistri Joannis Zakraardy de Diankocz, Protonotarii Regni Croatiae et Sclavoniae ac Ablegati ejusdem Regni, ad praesentein Diaetam Nuncii, annuunt Status et Ordines; ut Protonotarii illius Regni, dum ad Generalem Regni Ungariae Diaetam advenerint; semper unum vel alterum Juratum suum et Tabulae Banalis Notarium, adinstar aliorum Protonotariorum, in publicos consessus inducere; et inter reliquos astantes Protonotariorum Scribas vel Notarios collocare possint. FERDINANDI III. IMPER & REGIS DECRETUM IV. ANNI 1655. ARTIC. POST CORON. Subsidium Mediae Tricesimae ex parte sui offerunt Regnicolae usque ad futur am Diaetam. Articulns 4. Et quia Sua Majestas Sacratissima Munitionem et Militum nativorum etiam Ba-nalium ad praetactum numerum adauctorum exolutionem clementer in se as-sumpsisset; in eum fmem Status quoque et Ordines Regni anclionem mediae Tricesimae buie regno provenientem, usque ad proxime futuram Diaetam conli-nuandam, apud manus Inclytae Camerae Ungaricae relinqunnt; ut hac etiam auctione Tricesimae solutioni Confmiariorum commodius provideri possit. De Solutorum Bellicorum abusibus tollendis : et Magistro Lustrae in quovis Generalatu constituendo: Poenaque non completo numero, aut fraudulenter lustrantium. Articulns 9. Et quia stalum coniiniorum abusus etiam in modo solvendi introductus, nimium aggravaret; Proinde ad tollendos tales et quosvis alios excessus: Statutum est; ut milites confiniarii amodo imposterum, etiam Banales, singulis decem mensibus lustrentur: Ac pro sex quidem mensibus, per florenos Ungaricales, in parata pecunia ; pro quatuor vero mensibus in panno, competenti pretio et mensura dando, usque ad futuram Diaetam exolvantur. Contribuito pro Conservatoribus et Custodibus Sacrae Coronae ac Legationibus Regni. Articulns 15. §. 3. Regnum vero Croatiae et Sclavoniae, juxta oblatioBem suam, in Arliculo 34. An. 1647. factam. contribuât. 13*