CAROLI VI. IMPER. & REG. III. DECRETUM III. ANNI 1729. 161 §. 6. Si quis autem non sub eodem, sed nonnisi sequenti Termino Ju-diciorum, Procuratoris Revocationem adhibere vellet (Causaque non faclo ipsius-met Judiéis, seu per consuetam Judiciariam rejectam, in alium Terminum extensa, prorogataque extitit) nisi praeterea remedium aliquod Juris tale, quod Execu-tionem per se sisteret, adhibeat; Revocationique Procuratoriae conjungat; prae-dicta Procuratoris revocatione, non alias liti, quam cum onere quinquaginta Marcarum gravis ponderis, poterit. §. 7. Praemissis, eo etiam adjecto : Quod Revocatio Procuratoris, post Productionem quoque Literalium Instrumentorum, admittenda venial; verum non alias; quam cum personali ipsusniet Causantis, *) vel sui Plenipotentiarii ad-stantia fieri debeat. §. 8. Causam tamen continuare; Revocatus quoque Procurator (sen qui prius allegaverat) absque nova etiam Procuratoria Constitutione, possit. De D epos ilion e Causae. A r t i c il 1 u s 40. Depositio Causae, omnibus Foris et Causis competit; cum onere, in Regia, vel Banali, nec non Districtualibus, aut Regnoram Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae Judiciaria Tabulis; Florenorum sex; in Foro autem Sacrae Sedis, Comitatensi ac Civitatum ; Florenorum trium. §. 1. In Causa tamen, in qua ex onere Birsagiali Adversarii, Actor participavit, ad mentem Tituli 83. Partis Secundae Tripartitalis, nullo modo; in Actibus vero Violentiarum, poenae, indebilae obnoxiis ; praecise in prima Causae instantia (id est: Causa in praeliminaribus adhuc, esto Meriti versante, sive uti jam praxis obtinuit, usquequo Adversarais infligendam Adori poenam indebitae non petat) in Causis porro, poenae calumniae obnoxiis; nonnisi ante Literalium Instrumentorum, Causae Decisionem finalem tangentium, productionem; ad mentem Articuli 23. An. 1547. admittatur. §. 2. Praeterea vero, aequitati consonum censetur; ut Actor, qui Causam non prius, verum Adversario jam pro Termino comparente deponit; cau-satas per eundem a Motione Litis, usque ad ipsam Depositionem Expensas (praebabita illarum, coram eodem ipso Judice, coram quo Depositio fieret, liqui— datione) praevie, instantaneeque refundere in Causam attracto teneatur; neque secus Depositio admittatur. **) §. 3. Imo; esto non ille, qui causam inovit; sed primum suus Successor, in se devolutam Causam deponat; adeoque ipse, tanquam ob factum non proprium, sed alienum, poenali. ob motionem Litis, oneri non subjaceat; Refusioni tamen Expensarum, etiam per Praedecessorum suum causatarum, obnoxius erit ; siquidem Expensae, venirent in Actionem Rei persecutoriam ; ubi Ilaeres praestat factum defuncti. *) Confer; Ulad. Deer. 4. a. 13. **J Simile quid statutum erat. An. 1655. a. 53. Pars III. Constit. Cornil. - 21