LEOPOLDI IL IM PER. & REGIS DECRETI TM I. ANNI 179%,. 179 tiamque dictae Civitatis in ulteriorem pertractationem in proxiina Regni Diaeta assumpturam; Interea vero, apud Militarem Jurisdictionem Confinii Carolosta-diensis efficaciter disposituram, ne praefatae Civitatis Incolae, propter sumptum ad Dieetam Recursum, ulla molestia afficiantur. De Reincorporatis Partibus Maritimis. Articulus 61. Cum gloriosae Memoriae Imperatrix et Regina Apostolica, ad eftectum numero-sarĂ¼m ealenus sancitarum Regni Legum, partes maritimas Regno Croatiae, ad quoad ab olim spectabant, ac per eam Sacrae Regni Hungariae Coronae post-liminio reincorporaverit, ut itaque hujus memoria ad seros posteros transmittatur, Urbs vero Buccari cum Portu Regio et Buccariensi, tamquam Urbs commercialis et Portus Liber, in Statu suo Privilegiali conservetur, cum benigno Suae Maje-statis annutu statuitur. De petita plagae inter Viam Carolinam et Josephinum, Jurisdiclioni Politicae Resignatione. Articulus 62. Erga demissam Propositionem Staluum et Ordinum dementer annuit Sua Maje-stas Sacratissima, quod, quoad petitam viae commercialis Josepbinae cum Iota, banc inter et Viam Carolinam iterjacente plaga, politicae Jurisdictioni Resignationen!, Commissionem e Statu Militari et Politico mixtam, mox terminata hac Diaeta ordinare, objectumque isthoc in ulteriorem pertractationem, in proximis Generalibus Regni Comitiis, assumere velit. De Generalatu Varasdinensi, Terreno item Repas et Diverticulo Ketel. Articulus 63. Ad demissum Statuum et Ordinum Postulatum, ut Articulorum 113. An. 1715. nec non Art. 13. An. 1751. quoad Terrenum Repas (hue intellecta etiam con-troversia quoad Diverticulum Ketel.) et aliorum effectus procurari possit; Sua Majestas Sacratissima benigne declaravit, quod Commissionem mixtam suo tempore ordinatura, atque per eandem super omnibus ad rite pertractandum ac de-cidendum hocce objectum circumstantiis, demissam relationem sibi exhiberi jus-sura sit. 23*