108 LEOPOLDI I. IMPER. & REG. DECRETUM I. ANNI 1659. norum (per Judices Comitatuum exequendorum et in publicum Comitatus usum convertendorum) personaliter insurgere et apparatu Militari bene instructi lustrare teneantur. *) Officia et beneficia Ecclesiastica et Saecularia Indigenis Regni conferantur. A r t i c u I u s 38. Oum benigna suae Majestatis annuentia statutum quoque est; ut sua Majestas Officia et beneficia, tam Ecclesiastica, quam Secularia, personis Nationalibus et Indigenis Regni bene merilis, nullo autem modo Extraneis, gratis conferre dignetur. **) Executor es, qui turbatas legitimarum Sententiarum Executiones promovent; denominantur. A r t i c u 1 u s 44. Contra potentiores, legitimarum sententiarum Executiones turbantes, Articulum 27. Anni 1638. renovandum, eidemque addendum decernunt Status; ut Vice-Comitibus insufficientibus, Supremi Comites, sub poena in eodem Articulo specificata, hujusmodi Literas Sententionales ; ipsis vero Interessatis, vel insufficientibus (prout et Magistrorum Protonotariorum legitimas Deliberationes et Senten-tias taliter impeditas; juxta Articulum 3. Anni 1608. hoc loci in toto renovatum, et ad cujusvis Officii, et dignitatis homines extensum) Dominus Comes Palatinus ; ipso vero legitime impedito et annuente; etiam Dominus Comes Judex Curiae Regiae; in partibus vero Regni Superioribus, Generalis illarum partium; in Sclavonia autem Dominus Banus, ipso itidem interessato, vel nolente; ibi quoque idem Dominus Comes Palatinus, indilate exequendas procurent. De Mandate's Illegitimis, Reexecutoriis et Inhibitoriis ; non expediendis: Expedites vero non observandis, Processibusque taliler celebrandis invigorosis. A r t i c u 1 u s 45. ยง. 4. Legitimis porro, tam Domini Comitis Palatini, quam aliorum Regni Ordinariorum Judicum ; et in Sclavonia Domini Bani Mandatis, tam in Comita-tibus, quam Liberis Civitatibus, juxta tenorem Art. 12. Anni 1635. ubique locus detur. *) Allrgatur; An. 1662. a. 10. **) Renovatur; An. 1681. a. 27. Congruit; An. 1741. a. 15. Confer etiam; An. 1715. a. 22.