LEOPOLDI IL BIPER. & REGIS DECRETUM I. ANNI 17»%,. 175 De Immunitale Civium Civitatum Neo-Pianta et Zombar, elt’am in Trajectibus Petro- Varadiensi, Daliensi et Eszekiensi observanda. A r t i c u 1 u s 39. Erga humillimam Liberarum ac Regiarum Civitatum Neo-Pianta et Zombor, quoad Excessus per Inspectores Nauli in Trajectibus Petro-Varadiensi, Daliensi et Eszekiensi, cum desumptione Taxae in Civibus memoratarum Civitatum contra Privilegialem eorundem Immunitatem practicatos, per Status et Ordines demisse repraesentatam Supplicationem, aequum esse clementer agnoscit Sacratissima Sua Caesarea et Regio-Apostolica Majestas, ut Cives praefataruin Civitatum, suffi-cientibus Magistratuum suorum Passualibus provisi, in praedeclaratis quoque Trajectibus ad Nauli solutionem non adigantur. LEOPOLDI Ü. IMPER. & REGIS DECRETUM I. ANNI 1750/91 Articuli DD. Praelatorum, Baronum, Magnatum et Nobilium. De Independentia Regni Hungariae, Partiumque eidem annexarum. Articulus 10. Ijrga demissam Statuum et Ordinuin Regni Propositionem, Sua quoque Majestas Sacratissima benigne agnoscere dignata est, quod licet Successio Sexus foeminei Augustae Domus Austriacae per Articulos 1. et 2. An. 1723. in Regno Hungariae, Partibusque eidem adnexis stabilita, eundem, quem in reliquis Regnis et Ditionibus haereditariis, in et extra Germaniam sitis, juxta stabilitimi Successionis Ordinem inseparabiliter possidendis, Principem concernât, llungaria nihilominus cum Partibus adnexis, sit Regnum liberum et relate ad totani legalem Regiminis formato (hue intellectis quibusvis Dicasteriis suis) independens, id est nulli alteri Regno aut populo obnoxium, sed propriam habens Consistentiam et Constitu-tionem, proinde a legitime Coronato haereditario Rege Suo, adeoque etiam a Sua Majestate Sacratissima, Successoribusque ejus Hungariae Regibus, propriia Legibus et Consveludinibus, non vero ad normam aliarum Provinciaruin dictan-tibus id Articulis 3. An. 1715. itein Art. 8. et 11. An. 1741. regendum et gubernandum. De Metis Regni non abalienandis et Differentiii ratione earitm exortis com- ponendis et avulsi» restiluendis. Articulus 11. Sacratissima Sua Majestas erga Propositionem SS. et 00. ad Partes Regii Sui