188 FRANCISCII. IMP. AUSTR. & KEG. HUNG. DECR. Vili. ANNI 1827. avulsas, subinde vero post felicera earundem revindicationem, Sacrae Regni Co-ronae reapplicuisset et ad eum statum, in quo ante amissionem Anno 1809. fuerant, reposuisset: Status et Ordines hanc reapplicationem pro sera Posteri-tatis memoria Legi inferendam decreverunt. Nulli dubitantes: quaevis hujus Regni et Partium ei adnexarum Tenuta et Partes, tarn per Altefatam Suam Majestatem Sacratissimam, quam et Augustos ejusdem Successores, in conformitate Conditionis III. Diplomatis Inauguralis, de toto reincorporandas esse. De Causis Civilibus Trans-Satanarum et Marilimarum Partium, coram prae-exislentibus Foris lllyricis ventillatis. Articulus 14. Ut respectu Causarum Civilium, quae coram praeexistentibus Foris lllyricis ven-tillatae, necdum definitae sunt, aut definitae, adhuc a revisione pendent, rationi Justitiae, cum connnoditate Causanlium, majorique temporis et sumptuum compendio, administrandae, uberius consulatur, annuente Sua Majestate Sacratissima statuitur : §. 1. Omnes Causae Civiles, ante Epocham factae Trans-Savanarum et Marilimarum Partium, Imperio Gallico cessionis, coram legalibus Regni Foris promotae et successive ad praeexistentia Tribunalia Illyrica, demum ad Fora benigne delegata derivatae, quae necdum definitae sunt, ad primaeva legalia Fora, pro ferendo in iisdem secundum Regni Leges Judicio reinviantur, — de-cisae autem tain eae, quae in praeexistente Appellatorio Foro revisae, aut necdum revisae sunt, per Partes, Appellatae gradualis beneficio uli volentes, ad legalia revisoria Fora deducenlur. §. 2. Causae coram praeexistentibus Foris lllyricis incaminatae, quae necdum terminatae sunt, aut terminatae, adhuc a revisione pendent, quoad stri— cium Causae meritum, secundum disposilionem Lcgum, ilio tempore praevigen-tium, quo factum, Causae fundamentum constituens, motionique ejusdem occa-sionem praebens, intervcnit, defmientur; Provisione quoad quaestionem aviticitatis, aut ex Legibus patriis determinandae praehabitoruin Jurium indolis, quae se relate ad facta, in tempus, quo Partes hae amissae erant, usque reincorporationem incidentia, evolverent, ad futura Comitia reservata, — forma autem Procedurae et Judiciariae Executiones, normae, per Regni Leges praescriptae, confor-■nabuntur. §. 3. Causae Partium Trans-Savanarum coram praeexistente Carlostadii Tribunali incaminatae ac necdum terminatae, quae contra Nobiles, aut ratione 'Bonorum Nobilitarium contra Ignobiles promotae, aut coram Sedibus Dominalibus sub Gallico Regimine, aut intermedio usque effective subsecutam earundem Partium reincorporationem tempore suscitatae fuerant, coram Tabula Regnorum Dal-matiae, Croatiae et Slavoniae Judiciaria continuabuntur. §. 4. Causae coram praeexistente Carlostadii Tribunali promotae et necdum definitae, quae inter Cives Liberae Regiaeque Civitatis Carolostadiensis vertuntur, vel extraneis Actoribus, contra gretniales Cives suscitatae fuerunt, ad