222 ipsis de remedio prouidere opportuno. Nos autem volentes et prefate Ecclesie cominodilati et dictorum Regnicolarum nostrorum quieti equo dispensacionis mo-deramine prouidere, volumus igitur et fidelitati vestre harum serie firmissime committimus, aliud in omnem euentum habere nolentes, quatenus habitis presen-tibus, prefatas décimas frugum, bladorum, vinorum, milliorum, aliarumque omnium rerum, decimari hactenus solitarum, per prefalos decimatores annotati domini Osualdi Episcopi et successorum suorum, iuxta moderacionem et limitacionem di-uorum Regum Hungarie, nostrorum scilicet predecessorum, in priuilegiis eorun-dem contentam, et adiudicacionem nostram cum Prelatis et Baronibus Regni nostri superioribus annis, imprimis in oppido nostro Crisiensi in Anno Domini Millesimo quadringentesimo sexagésimo sexto, et deinde Bude in Millesimo quadrin-gentesimo septuagésimo quarto, superinde factam, semper temporibus debitis et congruis, videlicet fruges statim post messem, vinum vero et millium post vin-demiam dicare, dicatasque per ipsos regnícolas nostros ipsi domino Osualdo Episcopo et suis successoribus, ipsorumque decimatoribus infra terminimi, in ipsis litteris nostris declaratum, per omnia remedia opportuna et grauamina, in talibus fieri solita, exoluere et reddi facere debeatis et teneamini. Qui quidem Regnicole, si huiusmodi décimas vsque terminum, in ipsis litteris nostris adiudicatoriis ex-pressum, soluere recusarent. vel eorum aliqui recusauerint, extunc ipsos ad sol-uendum easdein iuxta tenorem et continencias earundem litterarum nostrarum adiudicatoriarum, similiter per omnia onera et remedia opportuna compellere mo-dis omnibus debeatis; volumus tamen et fidelitati vestre rursus committimus, quod si forte prefatus dominus Episcopus aut eius decimatores contra huiusmodi nostra in adiudicacionem, limitacionem et decisionem ipsos Regnícolas nostros ad aliquas superfluas aut maiores exactiones siue per censuras, sine aliter cogere et eompellere niterentur, eisdein regnicolis nostris assistere et eosdem in hac parte contra ipsum doininum Episcopum et suos dicatores defendere debeatis, alque décimas huiusmodi non aliter, quam in dictis litteris nostris adiudicatoriis conlinetur, exigere permittatis, auctoritate nostra presentibus vobis in hac parte attributa, et iusticia mediante, secus non facluri, presentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Bude feria sexta próxima post festum beati Bartholomei Apostoli Anno Domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto, Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno vigésimo séptimo, Bohemie vero sexto decimo. (Locus Sigilli Regii in inferiori margine appressi ) Orig. charla in Archivo Regni Croatiae. Priv. Pi. 54.