240 i e* • . t . ' ; CLXII. Anno 1498. feria 2. post Dominicam Invocavit. tíudae. Vladislaus Rex Tricesimatoribus Regni Slavoniae, ut in eodem Regno antiquas libertates et cons vetud ines quoad taxationem manuteneant, mandat. Commissio propria Domini Regis. Wladislaus, Dei gra......Hungarie et Bohemie &c. Fidelibus nostris vniuersis, et singulis Tricesimatoribus nostris in Regno nostro Sclauonie vbiuis nunc constitutis, et in f......stituendis, presentes visuris salutem et graciam. Ex querelis simul et supplicacione fidelium nostrorum Yniuersitatis Nobilium Regni nostri Scla(uonie intelle)xiinus. Quod quamuis nos pluries vobis commiserimus, vt ab ipsis Regnicolis nostris racione rerum suarum, quas ipsi de ilio Regno nostro Sclau........xtera Regna exportare, et pro eisdem rebus alias res de exteris Regnis pro vsu et ornamento domus, familieque suorum importare con-sue.....aliquam Tricesimam non reciperetis, vos tamen nec mandatorum nostrorum, sed nec libertatis, et antique prerogatiue ipsorum Nobilium racionem .. bere velletis, sed de rebus huiusmodi ab omnibus Tricesimam reciperetis, et ad earn soluendam eosdem compelleretis, et quia nos illud Regnum nostrum in omnibus suis antiquis libertatibus, et prerogatiuis approbatis manutenere ... et conseruare intendiinus, idcirco volumus et mandamus fidelitatibus vestris, et cu-iuslibet vestrum, serie presencium firmissime, vt amodo .... nullus omnino ve-strum a prefatis Regnicolis nostris, vel eorutn aliquo in locis Tricesimarum ve-strarum racione rerum ipsorum propriarum, quas ipsi vel extra Regnum nostrum efferre, vel alias pro eisdem emptas, vel permutatas pro vsu et ornamento domus, et familie suorum........................vel exigere, petique sew exigi facere, aut eosdem in personis rebusque, et bonis eorum propterea impedire ............presuinat, neque sit ausus modo aliquali gracie nostre sub obtentu. Presentibus perlectis exhibenti reslitulis. Datum Bude feria secunda próxima post Dominicam Inuocauit &c. Anno Domini Millesimo .. adringentesimo nonagésimo octauo. (Sigillum Reyium in inferiori margine appressum.) Orig. membr. in Archivo Regni Croatiae. Priv. Nr. 77.