475 Mamurci, Domina Marchine Sclavonicae et Mechliniae, Vidua Dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Hetruriae &c. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit Universis : Quod Nos, posteaquam pro singulari illa vereque Materna, qua in percharum Nobis Hungariae Regnum Partesque Eidem adnexas nullo non tempore ferimur, Propensionis et Benevolentiae studio, incens-santi in provehendis omni ratione fidelis Nobis subditae Gentis Hungarae com-modis vigilantes cura et sollicitudine, Commercium quoque Regni hujus, quod anguslis nimium hucadusque Limitibus circumscriptum erat, ex quo nihilominus innumerae omnem in Rempublicam promanant Utilitates, quodve ad solidam per-fectamque Regni cujusvis felicitatem ut plurimum conferret, novis incrementis augere, illudve in perpetuum Materni affeclus Nostri Testimonium et argumentum quam firmissime stabilire benigne decrevissemus, atque hoc Consilio ardentissimis Regnicolarum volis jam dudum exoptatam, summisque omni tempore Desiderijs suspiratam Partium Maritimarum, quae dissolutis Maritimis Regni Croatiae Comi-tatibus distinctis subinde Gubernijs creditae erant, Reincorporationem motu proprio, ac tempore ubi minime putabatur, benigne resolvissemus, hacque ratione iteratis in Regni Diaetis antenatorum Fidelium Statuum et Ordinum Regni pre-cibus clementer deferendo, factae etiam Eisdem Inaugurations Nostrae tempore solenni de reapplicandis successive Sacrae Regni Coronae ijsdem Districtibus et Provincijs, quas ad Eandem ab olim Jure pertinuisse, temporumque vicissitudini-bus ac per varias circumstantias avulsas esse dignoverimus, in Verbo Regio Promissioni Nostrae satisfecissemus, Vigoreque Benignae Resolutions hujus Nostrae Portus Buccari, Buccaricza et Porto-RĂ©, cum omni juxta Viam Caro-linam posila Colonia, praehabitoque ibidem Commerciali Districlu, Sex Castellanalus Bonorum Buccariensium complectente, ipsam praeterea Civitatem Carlostadien-s e m in Liberam Regiamque Civitatem evehendam, Regno Croatiae in specie reincorporan fecissemus ; ultra haec porro Urbem et Portum liberum Fluminensem peraeque incorporando adjecissemus ; Benigne una decrevimus, ut ex neo-rein-corporatis praevia ratione Partibus (ijs unice, quae pro Rei Commercialis Manipula-tione necessariae, ad immediatam quoad universa Publica, Politica et Judi-cialia non secus et Oeconomicalia constimi eatenus Gubernatoris Fluminensis Littoralisque Hungarici Jurisdictionem pertinebunt, et adjicientur, Portu utpole et urbe Fluminensi nec non alijs tribus Porlubus Buccari, Buccaricza et Porto-Re, cum Incolis ac Terrenis suis, aliisque Locis Districtus ejusdem Littori Maris contiguis, qualia essent Tersactum, Costrena et respective Draga, exceptis), in veleris Vino-doliensis Comitatus locum novus Comitatus Szeverinensis Nomine insignien-dus efformetur et errigatur, Eidemque non modo, ut justam Comitatus Extensionem nanciscatur, ferendorumque Onerum, praecipue vero conservandae Viae Carolinae par efficiatur, verum Manipulationi etiam Commerciali aplior reddalur, Districtus Trans-Colapianus, qui hactenus quidem Jurisdiction Comitatus Zagrabiensis sub-erat, ob remotiorem tamen situm diificulter admodum administrabalur, majori pu-blici utilitate adjiciatur. Praemissa autem ralione errigendum, atque per operan-tem actu in negotio Excorporationis Corporum et Districtuum ex Provinciali ad Militare Localem Commissionem suis Limitibus accurate distinguendum, ad Nor-mam et ad instar aliorum Regni Hungariae Partiumque eidem adnexarum Comi-tatuum efformari et in omnibus conformem fieri benigne volumus. Atque ideo Politica quaevis et Provincialia objecta, modalitate alias in Regno hoc introducta 60*