197 aut successiue, ipsi uel eorum heredes, potuerint uel uoluerint, legitima redemp-cione mediante, ab ipso Comité Vlrico uel eius successoribus eximere et liberare, tali obligaminis uinculo interserto : quod in casu, quo ipsi Bani Johannes «t Stephanus et ceteri Comites Segnie fratres eorum sepius nominati, seu ipso-rum aliqui uel aliquis, per se uel per alios subordinatos, premissam composicio-nem, in toto uel in parte irritando aut infringendo, memoratuin Comitem Vlricum in plenum et pacificuin dominium, omni in premissa composicione conscriptorum «ibsque contradiccione non intromitterent, uel ipsius et eius heredes successu temporis in eisdem et eorum vtilitate et prouentibus non conseruarent, seu ante tempus prenominate legitime redempcionis inquietarent, perturbarent aut dampni-ficarent, extunc ipsi in facto potencie eo facto conuincantur, ipsi autem Corniti Vlrico, seu eius heredibus, omne ius, interesse et actio predictorum decem Mil— lium florenorum et omnium aliorum de dictis suis iuribus maternis occupatiue et minus licite perceptorum et percipiendorum, remanere debeat semper saluum. Ad que omnia et singula premissa firmiter et inmutabiliter adimplenda partes predicte se astrinxerunt et obligauerunt personaliter, ac nostro in conspectu; uerum quia ad restitucionem omnium et singulorum premissorum noster et uester homines necessario sunt transmittendi, ideo fidelitati uestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus uestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Ladislaus de Zenche uel Georgius de Bykzad, aut alter Georgius de Greben siue Stephanus Rwhyngus de Bathyna, siue Stephanus filius Andree filii Henrici de Rohonch, alijs absentibus, homo noster per nos ad id specialiter deputatus, octauo die festi beati Georgij martyris proxime uenturi, et alijs diebus, ad id aptis et suificientibus, ad facies prescripte medietatis insule Wegle, nec non pre-nominatorum Castrorum, uille et uinee ac vniuersarum pertinenciarum et vtilita-tum earundem, accedendo, introducat prefatum Comitem Wlricum in dominium earundem, eidem et suis heredibus premisso titulo pignoris possidenda; predictorum Johannis et Stephani Banorum ac aliorum fratrum ipsorum Comitum Segnie supranominatorum contradiccione non obstante. Et post hec huiusmodi introduc-cionis et statucionis seriem, vt fuerit expediens, nobis fideliter rescribatis. Datum Posonii in festo beati Ambrosij Episcopi et confessoris Anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. quadragesimo octauo, Romanorum uigesimo quinto, Bohemie quintodecimo, Im-perij uero secundo. Vnde nos mandatis ipsius domini nostri Imperatoris et Regis semper obedire cupientes, vt tenemur, vna cum prefato Stephano Rvvhyng de Bathina, homine sue maiestatis, ad id specialiter deputato, nostrum hominem, uidelicet honorabilem uirum Magistrum Fabianum de Rowycha, socium et con-canonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda nostro prò testimonio trans-in isimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reuersi, nobis vniformiter re-tulerunt, quod prefatus homo ipsius Serenitatis, presente dicto nostro testimonio, pretacto octauo die predicti festi beati Georgii martyris proxime preteriti, et alijs diebus ad id aptis et suificientibus, ad facies prescripte medietatis insule Wegle, nec non prenominatorum Castrorum, uille, uinee, ac vuiuersarum pertinenciarum et vtilitatum earundem accedendo, introduxisset prefatum Comitem Vlricum earundem in dominium, statuissetque et restatuisset easdem eidem et suis heredibus premisso titulo pignoris possidendas, predictorum Johannis et Stephani Banorum ac aliorum fratrum ipsorum Comitum Segnie prenominatorum contradiccione non