1» -voluntatae, gratia devotae intenlionis, promisimus dare singulis annis décimas no-strarum olivarum monasterio S. Joannis Apostoli et Evangelistae, die videlicet dedication^ ejusdem ecclesiae, quam viri religiosissimi Domnus scilicet Laurentius Spalatensis Archiepiscopus, una cum Apocrisariis Romanae Sedis Episcopo Fulcoino et Gebizone Abbate SS. Bonifacii et Alexii, nec non et Praestautio ejusdem urbis episcopo dedicaverant; eisdem etiam donum supradictum collau-dantibus, ac firraiter corroborantibus, et auctoritate Apostolica interdicentibus, ne umquam ab aliquo praesumatur violari. Quod si forte aliquis temerario conatu abnegaveriL, iram supernae Majestatis incurrat, omniumque Sanctorum maledictio-nein possideat, et haec donatio acta, sancitaque fuit anno ab lncarnatione D. N. J. C. millesimo septuagésimo sexto. Indictione vero decima quinta; et hoc Apostolante Gregorio séptimo Papa, apud Graecos Michaele imperante, apud Sclavos Svinimiro regnante, Petro in eodem monasterio Abbatiante, Dominico Justo Belgradi Priorante. Farlnti: lllyrictiin Sacrum T. IV. p. 5. XII. Anno 1076. die 9. Octobris. Svinimir, Croato rum et Dalmatinorum Rex, in fi del iu in suorum maxima congregatone, assentientibus Praelatis et Baronibus Regni, Ecclesiae Spalatensi Privilegium Tir-pimiri et Muèimiri confirmat. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego quidem Svinimir Chroato-runi atque Dalmatinorum Rex, residente me in Regno meo, anno Dominice In-carnationis MLXXVI Ind. vero XIV die IX mensis Octobris, ac divina gratia confortante sulTragantibus meritis beatissimorum martyrum Domnii (fc Anastasii, ob quorum reverentiam et devotum amorem ven. presulis mihi spiritualis patris d. Laurentii ecclesie spalatensis, in qua eorum corpora requiescunt, per presentem paginam do, et confirino eidem D. Archiepiscopo