150 igitur, et fidelitati vestre sicut per alias literas nostras, sic presentibus firmo firmius reginali damus sub edicto, quatenus visis presentibus prefatos Olachos tam nostros, quam prefati Johanis filii Ivan Nyelpecy, contumaces et rebelles, de ipsorum districtu Sibenicensium expellere et reniovere, medietatemque dictorum florenorum, iuxta continentias aliarum literarum nostrarum vobis loquentium, publice exigere, aliam vero medietatem eorundem predictis fidelibus civibus nostris Sibenicensibus per dictos Olachos persolvi et administrari facere debeatis piene et integre, dissimulatione et occasione quibuslibet procul motis, et aliud sub ob-tentu nostre gratie facere non ausuri in premissis, ne iidem ulterius nobis con-querantur in hac parte. Insuper commitlinius vobis, ut nullus Olachus per totani Bosilinam possit neque valeat stare, pascui facere, nec morari ullo tempore, modo superius expresso ; pro eo videlicet, quod dicti Olachi, in dieta Bosilina commo-rantes, non tantum Sibenicensibus, sed etiam Cameris Salium nostrorum ac na-vigantibus per mare inferunt gravamina non modica, atque dampna et spolia perpetrant incessanter, imo super omnibus premissis, ex parte predictorum Ola-chorum ipsis Sibenicensibus congruam impendatis satisfactionem, dictante iuris equitate. Et hoc idem iniungimus aliis Banis et Vice Banis ipsorum dictorum regnorum nostrorum Dalmatie et Croatie in futurum constituendis, dantes eisdem similibus sub preceptis. Datum feria secunda proxima ante festum beati Adal-berti Martyris. Anno Domini Millesimo trecentesimo LXXX lercio. Presentes antem post lecturam reddi iubemus exhibenti. Datum ut supra. Infra Sigillum, cerae rubrae in ipsa pergamena ab intus impressum, legì possimi haec : Relatio Comitis Nicolai de Zeech, Judicis Curiae Regiae, ad consequentiam nostrarum litterarum prius datarum. Collat. euro Origiu. autograph, collectionis iMc. Jaukovié. — G. Fejér. Codex Dipl. T. 10. Vol. 3. pag. 2—4. ex. Anno 1383. Budae. Maria Regina civibus Ragusinis privilegiuui vendendi s a- lis ac vini con firm at. Nos Maria Dei gratia Regina Vngariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Notum facimus tenore praesentium, quibus expedit universis, quod fideles nostri rector, judices, consilium et commune civitatis nostrae Ragusii, missis ad nostram Maiestatem providis viris Petro de Gondola et Stephano de Luccaro, eoruni civibus, nunciis et ambasciatoribus, nobis humiliter significarunt, quod nonnulli