438 sos Provinciales Regni Accolas enatis Gravaminibus depulata, Nos Ipsae etiam ad EiFectuationem sancilae eatenus Novelaris Legis, Articuli quippe Quadragesimi noni Anni Millesimi Septingentesimi quadragesimi primi contenderimus ; Investi-gatis proinde (quemadmodum posterius benigne disposuimus) recentioribus, quae a tempore felicis Gubernij nostri intercesserunt, Gravaminibus, Relationeque super hac dictae Commissionis Operatione isthuc submissa, benignam non modo fine impertiendae laesis Partibus realis omnino per ipsam praefatam Commissione«! satisfactionis Resolutionem nostram Regiam mox elargiemur, verum et de assu-mendis, disquirendis et componendis demum Antiquioribus etiam hujuscemodi Gravaminibus fideles dictorum Regnorum^ Nostrorum Status et Ordines a benignissima Resolutione nostra praestolabuntur. Tandem in eo etiam praelibatos fideles suprafatorum Regnorum nostrorum Status et Ordines clementer hisce assecura-mus: quod in Collatione Officioruin Supremi Comitis Comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis ipsius Nobilitaris Status, adeoque etiam Vice-Bani pro tempore con-stituendi, quemadmodum hactenus, ita deinceps quoque ad tenorem etiam Articuli Centesimi vigesimi tertij Anni Millesimi septingentesimi decimi quinti, condignam atque peculiarem habiturae sumus Beflexionem. Quae omnia ad perpetuam Ju-rium ac Praerogativarum memoratorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Be-gnorum nostrorum, Banalisque Authoritatis Indemnitatem ac Securitatem, perpetuo valitura, maturo deliberatoque Consilio, ex plenitudine Caesareo-Regiae Postestatis nostrae, atque in signum peculiaris Affectus, quo fideles antelatorum Regno-rum nostrorum Status et Ordines constanter complectimur, Iisdem benignissime hisce impertimur. Et quemadmodum de avita eaque intemerata Fidelitatum Ve-strarum Fide, homagiali Devotione, ac aeterni Obsequii Vinculo, quo Eaedem No-bis Augustaeque Domui nostrae subditali Lege obstrictae sunt, amodo deinceps quoque ornili Tempore et occasione praeclare contestando minime dubitamus : Ita clementer simul ac Firmissime confidimus, eosdem fideles Status et Ordines ad perpetuam regulatae hujus Militiae Banalis Regni Confiniariae Consistentiam, quae ab exacta fixorum eidem Militiae obvenientium Stipendiorum Persolutione plu-rimum dependet, atque hinc stabiliendum eatenus sufficientem Fundum, qui utique assumptis praemissis omnibus ex Benignitate quoque nostra Caesareo-Regia ac-cedentibus, congruus esse poterit, ulterius quoque omnem necessariam operam Studioso, quo Iidem coeperunt, Conatu, collocaturos. In qrorum Fidem et Testimonium Literas has Manu propria subscripsimus, et Sigilli nostri Regii appen-sione muniri fecimus. Datum per manus Fidelis nostri Nobis sincere dilecti Spectabilis ac Magnifici Comitis Leopoldi de Nadasd, Perpetui Terrae Fogaras, nostri Actualis Intimi Consiliarij, et per antelatum Regnum nostrum Hungariae Aulae Nostrae Cancellarij, nec non Agazonum Regalium Magistri, in Archiducali ' Civitate nostra Vienna Austriae, die decima sexta Mensis Jannuarij, Anno Domini Millesimo Septingentesimo Quinquagesimo, Regnorum nostrorum Hungariae Bohemiae et reliquorum Anno Decimo. Maria Theresia in. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Franciscus Koller m. p. (Sigillum magnum in aurea zona pendens.) ■Orig. perg. in Arch. Reg. Croat, in cista Privilegiorum Regni.