432 Tutamine Augustae Domus nostra;', ipsiusque Publici Conmiodo, devota Prompti-tudine consecrarunt ; Neque in praemissis substitere insignes praelibatorum fide-lium Statuum et Ordinum conatus, nihil utpole nunc quoque in Animis prius, ni! in votis potius habentes, quam ut in Regem suum sanctam Fidem luculentis Testimonijs continuo comprobare, atque Gloriae et Felicitati Ejusdem Vitam et Bona litando, novam, eamque gratissimam sibi de Majestate nostra ac ipso etiam Publico benemerendi occasionem nancisci valeant. Quae rara omnique Commen-datione digna subditalis obsequij Studia, quatenus Opere ipso ulterius contesta-rentur memorati fideles Status et Ordines, opportune Iisdem cesserai proposita per Fidelem Nostrum Nobis sincere dilectum, Spectabilem ac Magnificum Comitem Carolimi de Batthyän, Perpetuum in Németh-Ujvér, Aurei Yelleris Equitem, Re-gnoruin nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Banum, Comitatus Castri Ferrei Perpetuum, Simigiensis vero Supremum Comitem, Nostum Actualem Inti-mum Consiliarium, Generalem Campi Mareschallum et unius Legionis nostrae Di-macharuin Colonellum, Banalium Regni Confiniorum Regulalio. Praelibatus namque vetustae, ac tam Sago quam Toga illustris F'amiliae suae Progenitorum laudabi-libus Vestigiis insistens, quemadmodum ab ineunte mox aetate sua, pro ratione diversorum, quibus functus est Officiorum, tum heroici Animi, cum et eximiae in rebus pertractandis Moderationis ac Prudentiae edidit Argumenta, et in perar-duis signanter postremi acerbissimi Belli Circumstantijs non parcendo Laboribus, non Impensis, infracto robore probataque Dexteritate Nostrae cumprimis Maje-stati, sed et ipsi Publico multifaria, eaque momentosa summo Zelo ac Studiis indefessis praestitit Servitia, partaque antehac Merita, novis ijsque distinctis sane Meritis taliter cumulavit, Cuive in Consequentiam plenariae, quam de eodem ha-bemus Satisfactionis Pignus, Nobis charissimum primo-genitum Filium nostrum legitimum Coronae Principem concredidimus, pro ea, quam habet, Rerum, tum Publicarum cum et Militarium Experientia, dictae Militiae Banalis Regni Confini a ria e in magno adusque Disordine volutanlis Regulation e m, tum spec-tatis hic concurrentibus Militaribus Observationibus, cum et ipso Statu Provinciali Regni considerato, perutilem non modo, imo necessariam fore arbitratns, vix praeattactam repelitae Banalis Regni Conliniariae Militiae instituendam Regulatio-nem Fidelitatibus Vestris proposuit, et mox Eaedem salutarem hanc atque in peculiare dictorum Regnorum nostrorum Commodum unice directam praelibati Co-mitis Bani Intenlionem, desiderata promptitudine secundarunt, et istiusmodi novae Banalium Regni Confiniorum Reformae ac Regulationi in duobus Pedestribus Regimibus et Sexcentis Equitibus, universim vero Octo mille ducentis sexaginta Capitibus consistenti, celerem non modo Manum admoverunt, verum etiam dictae modo praevio regulatae Militiae Exolutionis Onus in universam Partium illarum Contribuentem Plebem, excepta Mondura sive Yestitu Militari, tam per Officiates, quam Gregarios propriis suis Sumptibus comparando, alacri Animo assumpserunt. Qvantumvis porro praeattacta Militiae hujus Banalis Regni Confi-niariae Regulatio multifaria Emolumenta memoratis Regnis nostris potissimum adferat, dum videlicet melior Confiniorum Tuitio et publica ex hinc securitas procuratur, Patriae Filii ad Militaria eaque honorifica Officia applicantur, atque fixa pro futuro Stipendia percipientes, eadem demum intra Limites Regni illius denuo consument, eximium attamen in promotionem hic quoque sub-versantis summi Servitij nostri et Publici Commodum procurandum, modo praevio