266 tur et imminent, nonnisi per continuam vigilanciam et defensionem obuiari potest, vos vero nullam in hoc nec priuate salutts, nec defensionis statusque vestii habere velletis racionem. Quomodo autem id quoque conueniens credibile-que sit, vt ilio pro defensione Regni Croacie, vestra quoque salute, que tota in conseruacione et defensione ipsius Regni dependet, gentes ex hoc Regno Hun-garie proficiscantur, si vos ipsi defensioni vestre defueritis, nec ad obuian-dum huiusmodi assiduis periculis insurgere volueritis. Scitis enim bene, quantum multitudinem Christi fidelium, quantamque predam nuper quoque hostes ipsi Thurci ex Croacia abduxere, indiesque abducere, et misserrimam illam patriam deuastare despoliareque non desistunt. Nain et hac quoque hora hec aduersa noua nobis de confinibus illis Bosnensibus superuenere, quod scilicet hostes ipsi Thurci in maxima copia congregati valida manu confinia illa et maxime Regnum istud Croacie inuadere, et illud eiusque castra atque mu-niciones vltra solitum vastare et obruere decreuissent; quod si fieret, considerare potestis, quod nec vos quoque, qui illi vicini estis, periculum euitare poteritis : et ob hoc pericula ipsi Regno Croacie incuinbencia vobis magis pre aliis subditis nostris cure esse debent. Mandamus itaque et committimus fide— lilati vestre sub nota perpetue infidelitatis ammissioneque bonorum vestroruin harum serie firmissime, quatenns a modo dum et quando ac quocienscunque per ipsurn Banum nostrum requisiti fueritis, subito cum gentibus vestris insurgere. et illas in pieno et perfecto numero ad dictum Banum nostrum, vel quo idem iusserit, et si plures poteritis, provi pericula Regni illius exposcere nostis, mit-tere in omnem euentum debeatis. Nani nos quoque gentes in maiori qua fieri poterit copia hinc ex Hungaria istuc ad succurrendum vobis et illi periclitanti Regno mitti ac dari citissime iussimus. Vbi autem vos quoque in premissis adhuc negligentes fueritis, ne per huiuscemodi libertatis vestre assercionem Regna illa pereant, commisimus in alijs litteris nostris et auctoritatem eciam no-stram omnimodam dedimus prefato Bano nostro, vt ipse vos et quemlibet vestruiu ad hoc faciendam eciam per occupaciones bonorum vestroruin aliaque opportuna remedia astringere et compellere debeat. Super hys autem vobis dictus Banus noster iussu nostro et de mente Maiestatis nostre plura dicturus est. Cuius verbis et credere, et ea, que vobis facienda dixerit, facere et exequi modis omnibus debeatis et teneamini; et secus penh sub premissa facere nulla racione presumatis. Datum Posonii feria quinta proxima post Dominicani Quasimodo. Anno Domini Millessimo Quingentesimo decimo quinto. Tenor Indorsatile : Egregijs et Nobilibus Vniuersilati Nobilium Regni nostri Sclauonie, fide-libus nobis dilectis (Sigitlum Regium ab extut ajrpressum.) Orig. in Archivo Regni Croatiae. Priv. N. 122.