407 aliorum Dominorum Torreslrium loca, cum Suis, quae adusque porlarunt, Oneri-bus Publicis modo praevio Incorporanda a die 1. Novembris Secundum Normam hactenus usitatam, stabilita autem semel antelata Nova repartitione, Secundum Ulani praestationes Suas Peccuniarias ad Cassas Comitatenses adminslrandas ha-bebunt; Quemadmodum etiam praespecificata Militaria Loca, quae sub Incorpo-rationem cadent, et hactenus non contribuerunt, quam priinum conscripta fuerint, ijsdemque proportionatum onus adrepartitum exstiterit, non expectata etiam universalis Conscriptionis et repartitionis ratificatione, Provisorie statini ad instar aliorum contribuere et praestanda praestare debebunt; illis tamen Ilospitibus, seu Patribus familias exceptis, qui actu extra Regnum in Caslris nostris constituti sunt, his enim ut semet pro futuro vel ad Militarem, vel Provincialem statimi re-solvere possint, Respirium usque Primam Novembris Anni sequentis 1746 dari, jnterea autem ipsos in statu, quo antehac fuerint, relinqui volumus. Ut porro Octavo: Etiam circa Regulamentum Militare jnterimalis Provisio fiat, dementer resolvimus, ut post factam Incorporationem, et eousque in Partibus illis hactenus usitatum Militare Regulamentum, cum Ilungarico Regulamento comporlari, et in quibus in specie punctis ab jnvicem dilferant, punctatim investigari, ac demum primo cognosci queat, utrum pro futuro etiam prius Regulamentum Militare, quod in Syrmio et jnferiori Sclavonia hactenus usitatum fuit, in suo esse relinquendum, vel in quibus punctis modificandum, vel piane nefors abrogandum, et in locum illius Hungaricum Regulamentum ibidem inducendum sit ? interea, et eousque Partes illae poenes hactenus habitum Regulamentum Militare provisorie maneant. Ideo Commissio liaec praemissam duoruin Militarium Regulamentorum Combinalionem Communi labore instituet, et quid pro futuro eatenus Statuendum esse censeat? opinionem suam submittet; Interea autem (uti praemissum est) et usque ulteriorem resolutionem et Dispositionem nostram hàctenns in Syrmio et Sclavonia introductum Regulamentum Militare debite observandum ordinabit. Nono: Quamvis quidem ex relatione Comitis Rani sub die 4. Julij 1740 submissa apareat, quod Status et Ordines Regni Croatiae petierint, ut Dominium Comitum Erdödy Kutina dictum, iuxta Articulum 51. Anni 1741 Comitatui Crisiensi in Regno Croatiae sito Incorporetur, ac etiam eorsum contribuere teneatur, cum tamen indubium sit, quod antelatum Dominium hactenus ad jnferiorem Sclavoniam et quidem a 62 sessionibus contribuerit, et si idem Dominium praefato Comitatui Crisiensi, adeoque Regno Croatiae, cum suo, quod hactenus supportavi, onere incorporetur, illud aerario nostro Regio in furtum decederet: ideo clementer resolvimus, ut eousque donec memorati Status et Ordines edocuerint, quod repe-titum Dominium Kutina non Armis a Turca recuperatum, sed alia peculiari mo-dalitate ad Sclavoniam inferiorem applicatum sit, idem Dominium ulterius quoque in medium ejusdein Sclavoniae, ad sibi proxime vicinimi ibidem Comita-tum, a proportione sessionum suarum contribuere et onera publica praestare debeat. Et quia Decimo: Facta Syrmij et inferioris Sclavoniae modo praevio resoluta et ordinata Incorporalione, ratio Tricesimarum hactenus in Confinijs Regni Hungariae et Croatiae ad versus Sclavoniam. et vicissim in Confinijs Sclavoniae contra Ilun-gariam et Croatian) positarum cessaret, ideo benigne annuimus; Ut postquam prae-missorum Incorporatio in effectum deducta fuerit, eaedem Tricessimae illinc tollantur et ad nova Confinia versus Turcicum posila transferantur ; Tellonia tamen in Syrmio