85 LXIX. Anno 1275. die 4. nona* Decembris. Ladislaus IV. Rex populos Stephani filii Michaelis, in Ra-natu Slavoniae habitantes, a marlurinis et a zaluZina, Sla-voniae Rano pendenda, immunes declarat. Ladislaus, dei grada Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gal-licie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecluris, salutem in omnium Saluatore. Prouida regum circumspectio suorum subditorum, sibi fideliter famulantium, obsequia debet prospicere oculis pietatis, et occurrere eisdem largifluis manibus, atque donatiuis, vt eo exemplo alii suis naturalibus Dominis addiscant eo diligencius famulari. Proinde ad vni-uersorum, tam presencium, quam posterorum noticiam harum serie uolumus per-uenire: Quod attendentes fidelitates et meritoria obsequia, et obsequiosa merita Stephani, filii Michaelis... nostri, que idem Domino Stephano, patri nostro karis-simo, dare recordacionis, et nobis ac regno Hungarie in diuersis expedilionibus, cum omni feruore fidelilatis exhibuit, et impendit ; volentes eidem aliquali remu-neracionis gracia in recompensacionem suorum seruitiorum respondere, licet ma-iora debuisset promereri; tamen ex munificentia regia statuimus, et concessimus, vt populi eiusdem Stephani, in banatu Sclauonie constituti, collectam marturina-rum et victualium, que Zolusma (zaluzina) nuncupatur, bano Sclauonie pro tempore constituto nullatenus soluere teneantur; sed ab huiusmodi collecta excepti penitus et exempti habeantur; sed ijdem populi eidem Stephano, Domino suo, prout eidem videbitur expedire, in eadem collecta debeant respondere. Vt autem huiusmodi gracia per nos eidem facta et concessa, robur obtineat perpetue firmi-tatis, et ne processu temporum per quempiam possit vel debeat in irritum re-uocari, aut aliquatenus retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magislri Benedicti, sancte Strigoniensis Ecclesie elecli, eiusdem loci Comitis perpetui, Prepositi Buden-sis, Aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCCLXXV. IV. nonas Decembris, Indictione tercia, regni autem nostri anno quarto. Vene-rabilibus Patribus, Stephano Colocensi et Joanne Spalatensi Archiepiscopis ; Phi— lippo Vaciensi, aule Domine Regine, Consortis nostre karissime, Cancellarlo; Job Quinqueecclesiensi, Lodomerio Varadiensi, Thymoteo Zagrabiensi, Dionysio Jauriensi, Petro Transiluano, Gregorio Chanadiensi, Episcopis, et Petro electo et confirmato Wesprimiensi, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Petro Palatino, Comite Supruniensi, et Judice Cumanorum ; Thoma Bano totius Sclauonie, Wgrino Woywoda Transiluano, Comite de Zonuk; Matheo, Magistro Tauarnicorum no-strorum ; Stephano, Magislro Dapiferorum nostrorum, Comite Borsiensi ; Petro Ma-