408 et Sclavonia hactenus habita, usque dum Magistrats Comitatenses eorundem qualitatem et necessitatem pro exigentia Leguin reviderint vel stabiliverint, vel abrogaverint, vectigaliaque eorundem limitaverint, et solita privilegia desuper impetrata fuerint, in statu quo relinquantur. Ideo his quoque semet conformabunt et praemissam Tricesimarum translationem ex parte Sclavoniae et Syrmij effec-tuabunt saepefati Commissarij. Quod ipsum eliam ex parte Hungariae effectuan-dum Regiae Camerae nostrae Ilungaricae committemus. Et quia Undécimo: Etiam id in Syrmium et inferiorem Sclavoniam libenter induci et stabiliter observari cuperemus, ut Incolae ibidem a praestatione Nonae semper etiam in futurum immunes maneant, quemadmodum hactenus fuerunt ; E converso in casu necessitatis ad instar Banderiorum Regni Croatiae ad Castra exire et ibidem militaría servitia praestare teneanlur; Igitur Commissarij nostri Regij omnem industriam eo impendent, ut adhibitis modis et medijs, ad id ne-cessarijs et convenientibus, praemissam Intentionem nostram in effeclum deducere, et semel pro semper stabilire valeant, Nobisque refFerant. Et haec sunt quae in Materia Incorporationis Syrmij et inferioris Sclavoniae praevio modo ordinata Regia et Provinciali Commissio ad exigentiam praecitatarum Legum in elTectum deducenda habebit, quibus elfectuatis, praelibati Commissarij nostri Regij, absentibus Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae deputatis, semet ad partes Regni nostri Hungariae trans Danubium conferrent et ibidem operationes suas incipient. Proinde Duodecimo: Siquidem ex ratione servitij nostri et boni publici etiam id clementer resolvissenius. ut eousque etiam, donec ex parte quoque Hungariae Regni supracitatus Articulus 18. novissimae Diaete praescripto ibidem modo et forma plenarie in eifectum deduci possit, interea etiam trans Danubium in Comita-tibus Bachjet Bodrogh praeter Oppidum Szabatha seu Szent Maria dictum jam Anno praeterito incorporatum, etiam alia in ijsdem Comitatibus existentia Loca Militaria Zombor, Prestovacz et Palanka, velut supra Petro-Varadinum inter mera aeque loca provincialia et Contribuentia, sita, cum universis appertinentijs suis per Militares ibidem hactenus possessis, Camerae nostrae Jure Terrestrali possidenda tradantur, et cum sibi a proportione obvenientibus oneribus publicis Jurisdictioni dictorum Bach et Bodrogh Comitatuum ad instar Oppidi Szent Maria nunc statini provisorie incorporentur, eorundem autem Incolae, qui militares perseverare volunt, inde Cis Danubium ad Confinia Syrmij et Sclavoniae a Petro-Varadino usque Semblin ducenda transferantur, sicque a Contribuentibus separenlur. Cae-terum quoad Terminum translationis Hospitum illorum, qui actu in Castris nostris constituti sunt, ea etiam bic loci observabuntur, quae superius ad punctum in Ordine septimum et ibidem denominata Loca militaría praescripta sunt. Decimo Tertio: Incolae praefati jam Incorporati Cameralis oppidi nostri Szabatha seu Szent-Maria, qui pro militaribus semet jam declararunt, et ulterius etiam tales perseverare volunt, ad summum usque finem Octobris vel initium Novembris Anni currentis ad alium Cameralem Locum nostrum Mossorin, in dicto aeque Comitalu Bachiensi, vel altero Bodroghiensi inter Tibiscum et Danubium sito, in quantum a proportione Numeri et necessariae ac bonae Subsistence ipsorum illue iliocari poterunt, in quantum vero hoc fieri nequiret de-fectus ex alijs Locis in illius vicinia (ubi jam praevie ad Prothocollum diei 8. Martij Anni currentis benigne resolvimus) per Commissionem supleatur, idem-