10 praesuinptor in ea contra premissa fecerit, a nostro collegio excludatur. Quod si dictus Licinius nec legaliter in sua Ecclesia perstiterit haeres ; sed even-tatus, ut extraneus accedens. et in sua mallet prima adhaerere Ecclesia, ut Presbyter permaneat. X. Ut nullus Episcopus nostrae provinciae audeat in quolibet gradu Sla-vinicam linguam promovere ; tamen in clericatu & monachatu Deo deservire. Nec in sua Ecclesia sinat eum missas lacere, praeter si necessitatem Sacerdotum haberet, per supplicationem a Romano Pontífice licentiam ei sacerdotalis mini-sterii tribuat. XI. Ut Episcopus Chroatorum (Nonensis), sicut nos omnes, nostrae Eccle-siae Melropolilanae subesse se sciat. XII. Quod si Rex & Proceres Chroatorum omnes dioeceseos Episco-porum infra limites nostrae Metropolitanae suo cupiunt vindicare Pontifici, (h. e. Episcopo Nonensi), nullus ex nostris per omniam provinciam eorum neque regenerationes facial, neque Ecclesias vel Presbyteros consecret, tum in suis sedibus commoranlibus pro mie opus (sic). Quisquís ad nos accesserit, consecran, regeneran, Chrisma sibi dari poposcerit, absque scrupulo omni per totam provinciam ipsa tribuant. De caetero autem cum suo Pontífice Deo reddant ra-tionem de his omnibus, ({uae in eis Christianae Religionis dogma defuerit, nostra corani Deo conscientia est absoluta. XIII. Ut in Ecclesia, ubi Presbyter occisus est, ante satisfactionem ipsius vel plebis, ut congruum ipsi Episcopo videtur, nullus missam faciat; et ut a Presbyteris res Ecclesiae non destruantur; neque semel suscepta Ecclesia sine causa relinquatur. Quod si aliter fecerit, donec perdita restituât, et Ecclesia propria accipiat, excommunicetur. XIV. Ut uxores proprie deinceps non dimittantur, nisi propter fornica-tionem ; quod si quis dimiserit, sic permaneat; et ut haeredes suos, servos suos litterate studiis (latinis) tradant. Quicumque Christianitatem perfectam habere cupiunt, ut illi eos instanter corripiant, et ipsi eos libenter exaudiant, non ut peregrinos, sed ut proprios. XV. Quod si sacerdos incontinenter propter ipsam conlinenliam primam, quam sortitus est, separatus a consortio cella, teneat uxorem, si vero aliam du-xerit, excommunicetur. Haec ita habita deliberatione, quae supra scripta continentur, cuncta per ordinem sancta Synodus Romano Pontifici confirmanda per dictos suos Legatos Episcopos, et Petrum Presbyterum Spalatensem insertis litteris nuntiare decrevit: quatenus divinitus antiquae Religionis dogma in Ecclesiis Dalmatiarum arbitrio summi Pontificis universa praelibata sortirentur. Sed cum terminare cuncta legitime antiquo more praestolaremur......fuit fratris nostri Episcopi Nonensis (una et Croatorum slavici ritus) qui sibi vindicare cupiens primatum Dalmatiarum Episcoporum, hoc, quod non expediebat, contra dictain Synodum in auri-bus apostolicis injustum injecit certamen. Quam ob rem diversa, et nuntiis recitantibus de his praesentibus, et litteris patentibus non aequalia, ambiguitas Ro-