350 ccxv. Anno 1683. 21. Jutii. Passatìae. Leopoldus Rex Ranum requirit, ut quo majores copias in Rfcgno colligat, quae a Turcis obsessae Viennae in auxi-lium mitti possent. Leopoldus Diuina fauente dementia Eledus Romanorum Imperator Semper Augustus. Spedabilis ac Magnifice, fidelis Nobis syncere dilecte. Notum erit, ho-stiles Turcarum et Tartarorum copias, rupto ad Arrabonem passu, non solum partem Regni Hungariae, sed etiam Austriae vndequaquam caede, incendio, rapina, adeoque ferro flammaque cuncta devastasse, et tandem numerosum Exerci-tum Turcicuin vsque ad maenia ciuitatis Viennensis penetrasse, quae etiamnum ex aliquot suggestibus tormentis quattuntur, Praesidio nostro interea se valorose defendente. Nunciatur, omnes ferme, paucis exceptis, in regno Hungariae ma-nus dedisse, atque ad contrariami inclinare partem. Nos autem continuo fidelitatis et erga Nos Domumque Nostram Austriaca m deuotionis studio, quo praedecessores Vestri claruerunt et Yosmet semper hucusque pari fervore et zelo exhibuistis, totiusque Regni Croatiae constantiae confisi, benigne speratnus, hoc pericnloso et turbulento tempore ex amore etiam Religionis, una cum Magnatibus alijsque statibus Regni, nullotenus a Nobis re-cessuros, sed firmos tam fide quam valore mansuros, aliorum infidelinm obtrecta-tione spreta et non curata. Praestolamur auxiliares copias non solum ex Regno Poloniae, sed etiam ab Electoribus et circulis Romani Imperij, inox adventuras, quibus armis Nostris accedentibus succursum et solutionem obsidionis Viennensis sumus tentaturi. Interea copias, quantas poteritis, ibidem contrahi et paratas haberi desideramus, quatenus etiam cum memoratis auxtììjs coniunctae, simul operam suam militarem exhibere et operationis tam importantis eifectum promouere possint. Facietis in eo officium auito Vestro Nomini conveniens et simul Nobis totique Christianitati proficuuin; cedet quoque in veslri laudem et memoriam immortalem, firmiter sperantes, Deo opitulante, per copias auxiliares undique affluentes, vestramque cooperationem, breui status moderni faciem muta tam iri, futuramque occasionem, hanc Vestram singularem et deuotam contestalionem, gratia Nostra Imperiali ac Regia certisque privilegiis et recompensationibus recognoscendi. Praestolamur super eo responsum vna cum opinione vestra, quomodo hanc benignam intentio-nem Nostram eiTectui mancipare existimetis. De reliquo Caesarea Regiaque gratia Nostra vos benigne complectentes. Dabantur in ciuitate Passauiensi die Vi-